Vai al contenuto

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/33

Da Wikisource.

notae in lubrum alterum 617

graeci tam foede ignari, ut ferme omnes gravissimi scriptores bellum troianum omnino fictum existiment: de Homeri autem tum patria, tum aetate innumerae extent variantes sententiae, et de aetate quidem usque ad quingentos annos diversae. Quare omnes graecae res, saltem ad Homerum usque (qui, si ad quadrigentos sexaginta post bellum troianum annos vixit, nempe Numae temporibus, ut hoc tempore vixisse, infra, ex Honiero ipso, demonstrabimus), nullam prorsus promerent fidem; ac proinde omnia quae Herodotus, graecae historiae parens, per quingentos ferme post bellum troianum annos, nedum de externis gentibus, sed de suis genticis tradit, prò fabulosis prorsus habenda. Quod argumentum si urgeas, de rebus graecis etiam diu post Homerum idem iudicium est faciendum, cum ipsius Homeri et aetas et patria ipsis graecis sit ignorata. Ex quibus conficias nullam de antiquitatibus profanis historiam nobis superesse historia romana certiorem.


7.

(pag. 317, n. 2).

Locutio poetica propria, impropria vulgaris.

Cum propria locutio ea sit, quae alii sententiae, quam cuius nota est, aeque proprie applicari non possit; ut «fervere sanguinem circa praecordia» non potest alium affectum significare quam «iram». At «sperare» pro «timere», populi,

... si volet usus,
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi,

[Hor., Ep. ad Pis., 71-2], aeque proprie dici potest, ut dictum quandoque est apud Terentium [Andria, II, 3, 21]:

Nam quod tu speras, propulsabo facile;

quam antiquam locutionem usurpavit postea Virgilius [Aen., IV, 419]:

... tantum potui sperare dolorem!