Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/82

Da Wikisource.
666 dissertatio prima

nes, mancipationes ac proinde omnes actus legitimos; atque adeo priscos omnes romanos mores fuisse heroicos.

Romani gentium heroes.

[2] Quibus apud alias gentes, sive ab ipsa forma rerumpublicarum, vel libera, ut inter graecos, vel monarchica, ut inter siculos et orientales, iamdiu resolutis, aut rebuspublicis optimatium, sive heroicis regnis, vel ex libertate mixtis, ut carthaginiensium, aut meris, ut hispanorum, gallorum, britannorum, in ditionem potestatemque romanam venientibus et in provincias redactis, ac proinde omnibus suo cuiusque iure optimo per victorias mulctatis, soli ferme in orbe terrarum romani heroicos mores legibus domi, virtute foris — et ideo virtute foris quia legibus domi, — custodiere, eaque custodia communia heroum iura fecere propria, et, quia custodiendo fecere propria, romani heroes gentium fuere.