Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/83

Da Wikisource.

II

FEUDA HEROICAE ORIGINIS ESSE

(pag. 223, n. 1).

[i] Cumque his congruit quod passim in barbaricis historiis narratur, quod gentis victricis principes una cum summo duce suo ditiones sibi consensu dividebant et praecipuam duci dabant; ad ipsissimum instar quo bellicae praedae inter heroes apud Homerum memorantur divisae. Eae namque coram exercitu omnes exponebantur, et sortito dividebantur inter heroes ex ipsorum consilio [Iliad., XIX). Quare Achilles Patroclo dicit Chryseidem sibi sortito evenisse virtutis praemio in praedarum divisione facta a «filiis Achivorum» (Iliad., XV) summaque iniuria se ab Agamemnone affectum, qui, non contentus sua praecipua Briseide, illam sibi eripuerit1 (unde perpetua Achillis ira et dolor per universam Iliadem diffusus); et in Odyssea, XI2, «filii achivorum» et Pallas Minerva Ulyssi arma Achillis adiudicasse memorantur. Ex quibus locis homericis haec conficiuntur:

  1. Oltre che far confusione tra Briseide e Criseide (cfr. presente edizione delle Opere, V, 75), il Vico contamina il discorso di Achille con Tetide (Il., I, 366-9, 393), quello del medesimo Achille, non con Patroclo, ma con Ulisse (IX [non XV], 330-5) e la proposta di quest’ultimo di recare in mezzo l’agora i doni offerti da Agamennone ad Achille (XIX, 173-4) [Ed.].
  2. Verso 546, ove, per altro, si ricordano i παῖδες Τρῷων [Ed.].