Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/92

Da Wikisource.
676 dissertatio quarta

cia spectavit. Quin graeci heroes ad Troiani in desultoriis curribus pugnant; et proci apud Penelopem equestri annuii ludo exercentur1, quae sunt egregiae dexteritatis specimina; iidemque colludunt talis2, qui lusus graecos romanosque vel excultissimos detinebat.

Ars caelatoria, hortorum deliciae, aedium magnificentia.

[4] Iam ut taceam in aere, auro, argentove caelandi artem, et Alcinoi tum hortorum delicias, tum regiarum aedium magnificentiam3, quae demus Platoni, oestro poetico Homerum in idea, sive, ut latini dicunt, genere quodam descripsisse.

Commercia externa.

[5] Commercia externa certe inter ipsos saltelli graecos non solum terra, sed mari quoque celebrata, ut Penelope doleat Telemachum errare commerciorum expertem4; et Eurialus phaeax Ulyssi, ignoto erroni, excusanti certamen, dicat eum non esse heroem, qui athleta non sit, sed navis magistrum, vecturae, viaticorum et lucri rapacis callidum5.

Merces exoticae: ebur, purpura, thus arabicum, electrum,
byssus, vestes phrygiae, variae, suffibiatae.

[6J Procul dubio Homeri tempore exoticae merces foris ad graecos importatae, unde nota Homero ebur, purpura, thus arabicum, quo in Papho Veneris antrum odorum6; electrum, et ex electro gemmata monilia7; byssus arida tunica caepe tenuior8; vestes ex phrygio opere; vestes autem variae in usu phaeacibus9, et inter procorum munera vestis dono danda

  1. Od., XVII, 168 [Ed.].
  2. Od., I, 107 [Ed.].
  3. Od., VI, 291 sgg.; VII, 85 sgg. e 112 sgg. [Ed.].
  4. Od., IV, 7 «sgg. [Ed.].
  5. Od., VIII, 158 sgg. [Ed.].
  6. Veramente, la grotta di Calipso: Od., V, 59-60 [Ed.].
  7. Od., XV, 459 [Ed.].
  8. Od., XIX, 232-3 [Ed.].
  9. Od., VI e VII, passim [Ed.].