Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/93

Da Wikisource.

de homero eiusque utroque poemate 677

Penelopi, aureis suffulta fibulis, quae flexiles porro congruerent1, vestis genus quod hac mollissima aetate vix tandem inventimi est.

Cedrus, cedri fumus.

[7] Sed, et quod in romanorum postremo luxu fuit, cedrus, ex quo Ugni genere Priami currus factus, quo ad Achillem devectus est, quod varias pulchrasque exhibebat figuras2; sed, et quod neque luxus romanus excogitavit, cedri fumus quo Calypso antrum suffumigabat3. Quae omnia certe Homerus oestro intelligere haud potuit.

Balnea calida, chori cubicula —
Psaltatio effoeminata, pueri delicati, viri molles.

[8] Qua ratione transmitto apud Circem delicatissima balnea4, et Phaeaces balneis calidis foveri, choris psallere, dormire in cubiculis5; et quod Priamus, amisso Hectore aliisque fortibus filiis, queratur sibi filios nequam esse superstites, tantum optimos psaltores6; pueros, qui proci ministrant, pulchros, flavicomos, pereleganter vestitos7; et viris aeque ac foeminis comae studium, quod Paridi, veluti effoeminato, Hector et Diomedes obiiciunt8.

Ciborum historia — Piscatio.

[9] Et quamvis homerici heroes carnibus tantum assis vescantur (qui cibus omnium maxime simplex est, utpote ad quem conficiendum solo igne opus sit, in quein carnes proiiciantur; nam deinde carnes elixae sunt, ad quod et ignis et aqua et lebetes sunt necessarii; tandem cibi iurulenti excogitati, in quibus, praeter haec omnia, sumen quoque est colli

  1. Od., XVIII, 291-3 [Ed.].
  2. Il., XXIV, 192-3 [Ed.].
  3. Od., V, 59 sgg. [Ed.].
  4. Od., X, 358 sgg. [Ed.].
  5. Od., VII, 335 sgg- [Ed.].
  6. Nulla del genere né in Il., XXII, 416 sgg., né in Il., XXIV, 493 sgg. [Ed.].
  7. Od., I, 148 [Ed.].
  8. Il., III, 5; IV, 385 [Ed.].