Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/94

Da Wikisource.
678 dissertatio quarta

colliquandum, et delicatissimus heroum cibus narretur farina cum caseo et melle commixta1; tamen in duabusí2 comparationibus meminit piscationis, et Ulysses, fictus erro pauper, proco stipem rogans, dicit «deos regibus hospitalibus dare piscosum mare»3. Et nos in his libris et Notis demonstravimus diu gentes summam maris habuisse religionem.

Mulctae pro caedibus cur in mundi primordiis?
cur inter posteriores barbaros?

[10] Videamus nunc Homeri tempore: quae respublicae? In Achillis clypeo Homerus describit mulctas pro caede et oratores reorum caussas dicere in concione4; et nos demonstravimus in his libris poenas in primis rebuspublicis, utpote optimatium, severissimas esse dictatas — quod horatiano iudicio inter romanos, excmplis Charondae inter thurios, Zaleuci inter locrenses, et legibus Draconis quas atheniensibus sanguine scripsisse dictus est, et severitate poenarum praenimia lege XII Tabularum, quas romani a prioribus gentibus accepere, graviter demonstravimus, — et serae libertatis esse deprecari apud populum vel mites poenas. Nam quod Deus, per occisi Abelis occasionem, pro occiso hoinine mulctas sanciat, id dandum hominum raritati in ipsis mundi primordiis; et quod Grotius in notis ad libros De iure belli et pocis quamplurimarum gentium barbararum leges numeret, quae edicunt pro caedibus mulctas, id temporum crudelitati et avaritiae tribuendum. Cum enim nuper crudelissimis bellis Europam inundassent, et pecuniam summe admirarentur, non poenis, sed mulctis a pravis facinoribus erant sane deterrendi.

Litium multitudo.

[11] Tandem Ulysses narratur de caprifico, ad quem se attinuerat, ne a Scylla voraretur, dum navim Scylla revomebat,

  1. Il., IV. 624 sgg.; Od., X, 234-5, etc. [Ed.].
  2. Veramente, in sette [Ed.].
  3. Non ad Antinoo {Od., XVII, 415 sgg.), ma a Penelope (XIX, 113) [Ed.].
  4. Il., XVIII, 493 sgg. [Ed.].