Pagina:Vico, Giambattista – La scienza nuova seconda, Vol. II, 1928 – BEIC 1964822.djvu/324

Da Wikisource.
318 appendice


2

del censore civile

1494Excellentissime domine,

Opus Iohannis Baptistae Vici, cui titulus: Nuova Scienza, etc., iussu Excellentiae Vestrae perlegi et incredibili iucunditate expendi; cumque inauditarum novitatum thesaurum in eo deprehenderim, nil tamen antiquis probatisque moribus dissonum, nil regiae iurisdictioni incongruum observare potui. Lucem ergo publicam ut adspiciat, dignum censeo, nedum communi sapientum beneficio, sed cunctarum nationum utilitati, quae sua hic civilia incunabula, veluti Nili fontes, hactenus inaccessa, patefacta perspicient, dummodo Excellentiae Vestrae placitum accedat.

Neapoli, die 20 mensis iulii anno 1730 .

Excellentiae Vestrae

obsequentissimus ac devinctissimus cliens
D. Fortunatus Palumbo
abbas congregationis Coelestinorum
ordinis Sancti Benedicti.