Pagina:Vico, Giambattista – La scienza nuova seconda, Vol. II, 1928 – BEIC 1964822.djvu/325

Da Wikisource.


II

Della «Scienza Nuova terza»

1

del revisore ecclesiastico

1495Dudum, eminentissime princeps, perlegeram quae Iohannes Baptista Vicus obscurata diu populo bonus eruit atque protulit in lucem speciosa; in his binis voluminibus, quamquam ὀλιγοστίχοις mirarum tamen omnia δυνάμεως μεστά: quod sane de Hevillo Carthaginiensi philosopho Laërtius, vii, 121, commendat: contra vero adseritur de iis qui vegrandi librorum strue nos opprimunt, ut de Chrysippo auctor idem conqueritur, vii, 189, cuius «contorta non pauca et φορτίά lectores removebant». Verum, ne graecos usque recinem, semper in re litteraria visus est eadem luce Vicus fulsisse Neapoli qua Bacconus Verolamii, quem, praeterquam inter eius opera etiam Scientiarum novum organum adnumeratur, universi, teste Iacobo Hewelio, non solum iureconsultum, poëtam atque historicum, verum et veteris philosophiae ac theologiae callentissimum intuebantur; quae omnia nullus, puto, de Vico inficiaturus sit. Nihil ergo in caussa est quominus iterum tanti viri opus Mutianis typis edatur, eiusque memoria apud posteritatem vigeat et colatur.

Kalendis februariis MDCCXXXX.

Eminentiae Tuae

obsequium summum professus
Iacobus Martorellius
graecae historiae regius professor