Pagina:Vico, Giambattista – La scienza nuova seconda, Vol. II, 1928 – BEIC 1964822.djvu/326

Da Wikisource.
320 appendice


2

del censore civile

1496Mandatis Dominationis Tuae illustrissimae ac reverendissimae lubens parui, et sedulo lustravi eruditissimum librum a clarissimo viro Iohanne Baptista Vico, in regia neapolitana academia olim eloquentiae antecessore regioque historiographo, elucubratum, in quo nihil quicquam quod suprema regis nostri iura laederet offendi. Opus sane mole fortasse exiguum, pro rerum vero novarum magnitudine maximum reputandum. Quare typographicis formis tradendum censeo, si tuum adcesserit arbitrium.

Datum Neapoli, ex aedibus Sancti Dominici Maioris, pridie kalendas iunias epocae christianae anno MDCCXLIV.

Excellentiae Tuae

humillimus, addictissimus et obsequentissimus famulus
F. Cherubinus Pellegrino
ordinis Praedicatorum regularium, sacrae theologiae professor