Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/101

Da Wikisource.

ut Scholae dicunt, «abstractas» significane rerum semper summa perstringit. Quare didascalico dicendi generi aptissima est, quia artes scientiaeque summa rerum genera persequuntur. Atque hinc factum, quod ubi nos nostros oratores laudamus, quod diserte, explicate, eloquenter dicant, ii laudant suos, quod vera cogitarint. Et cum hanc mentis virtutem distracta celeriter, apte et feliciter uniendi, quae nobis «ingenium» dicitur, appellare volunt, «spiritum» dicunt, et mentis vim, quae compositione existit, re simplicissima notant, quod subtilissimae eorum mentes non compositione, sed tenuitate cogitationum excellant. Quare, si eius disputationis, summis dignae philosophis, illa pars vera est: linguis ingenia, non Iinguas ingeniis formari, hanc novam criticarli, quae tota spiritalis videtur, et analysim, quae matheseos subiectum, quanturn ex se est, omni prorsus corpulenta exuit, uni in orbe terrarum Galli vi suae subtilissimae linguae excogitare potuerunt. Cum haec igitur omnia ita sint, eloquentiam suae linguae parem ab una sententiarum ventate tenuitateque, et deducta ordinis virtute, commendant. Nos vero lingua praediti, quae imagines semper excitat; unde uni Itali pictura, sculptura, architectura, musica omnibus orbis terrarum nationibus praestiterunt, quae, actuosa semper, auditorum mentes in res longe dissitas et remotas vi similitudinum transfert: unde Itali post Hispanos acutissimi nationum; quae in genere dicendi ornato et ampio, nempe Herodoteo, Liviano, Ciceronianoque, Guicciardinios; in grandi ac vehementi, sive Thucydideo, Deinosthenico ac Sallustiano, alios; in Attica elegantia Buccacios; in novo lyricorum genere Petrarchas; qui fabularum granditate et locutionis facilitate Homerum referunt, Ariostos; qui maiestate sententiarum et divinis numeris Virgilium exprimunt, Torquatos numerat et recenset; linguam, quibus partibus potissimum beatissima est, non excolemus? Igitur qui neque in physicum, neque in mechanicum eruditur, sed ad rempublicam, vel foro, vel senatui, vel sacris coneionibus instituitur, in bisce studiis, qua inethodo traduntur, nec puer, nec diu immoretur; geometriam per formas ad ingeniosam rationem addiscat; topicam excolat, et