Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/102

Da Wikisource.

de natura, de homine, de republica libero ac nitidiori disserendi genere in utramque disputet partem ; ut quod probabilius verisiiniliusque in rebus sit, amplectatur; ut ne in summa nostri sint scientiores antiquis, et nobis sapientiores antiqui : nostri veriores antiquis, et nobis eloquentiores antiqui: sed ita sapientia et eloquentia aequemus, ut scientia superamus antiquos. vili De re autem poètica nihil singillatim disserui, quia poèticus instinctus Dei Opt. Max. donutn est, nec ullis instrumentis parari potest. Quia tamen, qui ea facultate divinitus afflati sunt, si eam ipsam literaruin studiis exornare velint, ut omnium studiorum florem quemdam excolant necesse est; de eadem extra ordinem quidem, non tamen sine omni ordine, quae nostri argumenti sunt, disseramus. Criticam nostri temporis poèticae obesse diximus, sub eo temperamento: si pueris tradatur: nam iis et phantasiam obcoecat, et memoriam obruit; et poétae optimi phantastici sunt, et peculiare eorum numen Memoria, eiusque soboles Musae. Sed si adolescentes, utraque mentis facultate firmati, eam artem edoceantur, eam poèticae rei conferre putem: quia poétae ad veruni in idea, sive ex genere, ut paullo inferius dicemus, spectant. Et methodus geometrica quam plurimum ad confingenda mendacia poètica conducit: nempe ut tales per omnem fabulae tractum perpetuo gerantur personae, quales semel principio inductae sunt: quam artem Homerus omnium princeps, ut tradit Aristoteles, docuit; et, ut idem philosophus animadvertit, sunt quidam a consequente paralogismi ; ut: Daedalus volat, si alatus est. Quare ea recte confingere nequeunt, nisi qui satis recte norint alia aliis attexere, ut a primis secunda, a secundis porro tertia consequi natura videantur. Quamobrem acute, neque citra verum quis dixerit: eiusmodi mendacia eos invenire tantum posse, qui vera philosophiae optiine sciunt. Id