Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/103

Da Wikisource.

egregie praestant geometrae, qui ex falsis praemissis et datis, suae vi methodi, a consequenti vera conficiunt. Et finem quoque, qui hodie maxime celebratur, nempe verum in idea, sive ex genere, in re poètica adprime utilem arbitror. Neque enim in ea sum sententia, poétas falsis praecipue delectari; quin affirmare audeam eos aeque ac philosophos ex instituto vera sequi. Nam poèta delectando docet, quae severe philosophus: uterque docet officia, uterque mores hominum describit, uterque ad virtutes excitat et a viciis abducit: sed philosophus, quia cum eruditis rem habet, id disserit ex genere; poèta vero, quia cum vulgo agit, sublimibus personarum, quas fingit, factis dictisque tamquam exemplis quodammodo excogitatis persuadet. Quamobrem poétae recedunt a formis veri quotidianis, ut excellentiorem quamdain veri speciem affingant; et naturam incertam deserunt, ut naturam constantem sequantur; atque adeo falsa sequuntur, .ut sint quodammodo veriores. Rigor hic humanarum actionum, ut quis in omnibus et per omnia sibi constet, optime a Stoicis, quibus recentiores respondere videntur, docebatur. Unde ii merito suae Stoicae sectae principem asserebant Homerum, qui Aristoteli princeps poèticorum mendaciorum est artifex. Quapropter per quas ipsas caussas nostrorum studiorum finem prudentiae civili obesse docui, eum poèticae conducere iudicarim. Nam prudentia in humanis actionibus vestigat verum uti est, etiam ab imprudentia, ignoranza, libidine, necessitate, fortuna: poésis tantum ad id verum spectat, uti natura et consilio esse debet. Et recentiorem physicain rei poèticae commodam esse existimarem : nam poètae phrases bona ex parte usurpant, quibus naturales rerum caussas explicant, sive in dictionis poèticae admirationem, sive in antiquae possessionis arguinentum : quod antiquissimi poétarum physici fuerint. Unde illa: «sanguine cretus» prò «genito», «abire in auras» prò «mori», «ignis circa praecordia fervens» prò «febri», «concretus in aere vapor» prò «nube», «excussus nubibus ignis» prò «fulmine», «terrae umbrae» prò «nocte»: omnes temporis partes astronomorum definitionibus descriptae; et metonymia caussae prò effectu apud eosdem