Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/104

Da Wikisource.

tantopere celebrata. Igitur, quando recentior physica sensibiliores caussarum imagines a medianica potissirnum, qua utitur, tamquam instrumento, describit, ea commodius poétas novarum genere locutionum instrueret.

IX

Credo equidem vos haudquaquam miratos esse, quod instrumenta scientiarum omnia persecutus, nulla de Christiana theologia verba fecerim : neque enim existimavi vos expectaturos, ut ego deterrimo comparationis genere vera cum falsis, divina cum humanis, Christum cum Lycurgo vel Numa compararem. Sed, ut breviter, quantum ab Ethnicis in hac studiorum parte peccatum sit, accipiatis, illud animadvertere licet, apud eos multas, varias incertissimasque fuisse de deorum natura opiniones; et qui rebuspublicis praeerant, philosophos de rebus divinis opposita disserere aequo animo patiebantur; et tantum impietatis animadvertebant in eos, qui deos esse negarent; fortasse rati, cetera philosophorum placita vulgi captum, in quod potissirnum religio erat inculcanda, superare. Et poètas quoque de deorum natura, eorumque potestate in fabularum admirationem nova comminisci sinebant: nam id ipsum ad religionem pertinere arbitrabantur, quo maior de suorum numinum potentia in vulgi animos opinio induceretur. In sacrificiis vero, auguriis auspiciisque, quia iis rebus maxime publicum religionis usum posuerunt, quo augustiora et venerabiliora essent, caeremonias deorum quam maxime certas sollennesque esse voluerunt. Quare solas caeremonias pollutas, et spretas auspiciorum religiones, et novas divinandi artes vindicarunt ac ulti sunt. Neque Christianos, quod suos deos non crederent, sed quod non adorarent, persequebantur. Sed quid stultius, quid ineptius, quam iubere per caeremonias certas incerta adorare numina? At Christiana religio dogmata de Dei Opt. Max. natura divinisque mysteriis quam certissima docet: unde ritus et caeremoniae sunt merito certae. Quare nova scientia apud nos divinitus nata est, quae divinos eius veri