Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/105

Da Wikisource.

fontes aperit, sacros libros et traditionem, et «theologia dogmatica»nuncupatur. Itaque, ubi olim Lex XII Tabularum a caeremoniarum capite incipiebat: «Deos caste adeunto», fusiinianeus Codex a titulo De summa Trinitate et fide catholica inauspicatur. Eius autem doctrinae optima methodo, quasi rivulus effluit alia theologia, quae «moralis» dicitur, et de finibus bonorum, de virtutibus officiisque ad Christianam religionem accommodate praecepta consignat. Quae de Deo scientia, quae caeremoniarum castitas, quae morum doctrina tanta ventate, tanta dignitate, tanta virtute praestant, quod Christiana religio, non ut aliae vi et armis, quibus gentes delerent, sed virtutibus et cruciatuum constantia in duas saeculi sapientissimas gentes, Graecos Romanosque, et in potentissimum orbis terrarum imperium sese insinuavit; atque eae cum suo imperio, cum sua doctrina in Christianum nomen sponte sua concesserunt ; nec tamen eorum religioni ac philosophiae monumenta deleta sunt, divino certe consilio, ut in omne aevum utraque ad exemplum collata, illa humana, nostra prorsus divina videretur. x Hactenus de scientiarum instrumentis ; nunc de nostrae studiorum rationis adiumentis disseramus. Et quod de multis rerum argumcntis, quae a prudentia sunt, artes redactas habeamus, vereor ne damno potius nostrae studiorum rationis, quam lucro apponi necesse sit. Nam de iis rebus, quibus prudentia moderatur, artes, si multae, nullae; sin modicae, multae sunt. Qui enim omnia prudentiae in artem redigere conantur, principio inanem insumunt operam: quia prudentia ex rerum circumstantiis, quae infinitae sunt, sua capit consilia; quare omnis earum comprehensio, quam amplissima, nunquam est satis. Deinde consuefaciunt auditores, ut communibus praeceptis adhaerescant: quo nihil in actu rerum inutilius experimur. Quamobrem ut usui sint artes, quae prudentia Constant, uti oratoria, poètica, historica, deorum compitalium instar sint; et tantum demonstrent