Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/108

Da Wikisource.

auspicato haberi necesse erat, ut bella, paces, foedera, et ut iudicia in partem aliquam sua haberent in manu, eo Consilio usi sunt: quod nemo iurisconsultus habebatur, quin haectria nosset iura; unde iurisprudentiam «divinarum humanarumque rerum notitiam» definierunt. Ea autem tria iura non norant, nisi qui ex pontificum augurumve collegiis essent: cumque in ea nisi nobilissimi viri cooptarentur, uni patricii iurisprudentiam, veluti mysteria quaedam custodiebant. Neque post Tiberium Coruncanium, qui, omnium primus, ius Romae professus est, ea nisi nobilissimorum filiis virorum, tamquam sacra, tradebatur. Et quo hoc suum potentiae arcanum legum sanctitate sanctius facerent, verba legum sanctissime custodiebant; quo autem magis veneranda specie prae se ferrent, actionum formulas quam maxime certas solennesque esse accurabant; et quo denique plebem magis celatam haberent, per notas scribebant, non perscribebant. Et sapientissimi Romanorum id iis arcanum aequo animo dissimulabant: qui e republica censebant, ut nobiles, qui in republica ad bellicam virtutem sunt necessarii, iustitiae studiis magis, quam iniuriis et insolentia possent; et una opera populus iuris religiosissimus esset. Nam illa respublica beatissima, in qua legum, tamquam ignoti numinis, religio cives teneat. Ita namque disciplina urbana non minori aequabilitate et constantia custoditur, quam militaris: per quam nefas militi caussain imperii requirere, et unae eius partes id alacrem expectare, impigrum exequi. Hinc ius in republica libera rigidissimum erat: praetor merus «iuris civilis custos»; omnes contractus stipulationibus firmabantur; nutnerationes omnes sive ad obligandum, sive ad solvendum, apud mensas argentarias nominibus fiebant; ubi actiones deerant, sponsionibus in iudicio certabatur; si qui ex bona fide boni cum bonis bene agere et aequuin facere vellent, non iudiciis, sed arbitriis disceptabant, in quibus non iuris regnabat necessitas, sed officii pudor obsequebatur; et si quos ob meritum lege eximi, vel ob crimen nova poena puniri oportebat, I.ex XII Tabularum, quam hoc merito Tacitus, ut coniicio, «finem aequi iuris» laudat, nihil crescebat decrescebatve, sed singulares