Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/109

Da Wikisource.

leges, seu privilegia in eos irrogabantur: nisi res tam calida et subita nimis foret, ut extra ordinem de ea decerni necesse esset. Ita leges ubique rigebant; adeo ut, si nedum privatorum utilitas, sed ipsa respublica aliquid contra leges recipi suaderet, id iurisconsulti fíctionibus et commentis quibusdam iuris expediebant, ne ius quicquam demutaretur. Ex quo genere sunt postliminii legisque Corneliae aliaeque fictiones, et imaginariae in emancipationibus testamentisque venditiones. Ad quae si quis animum recte advertat, iuris fictiones nihil aliud, nisi priscae iurisprudentiae productiones et exceptiones legum fuisse comperiat: quibus prisci iurisconsulti, non, ut nostri, leges ad facta, sed ad leges facta accommodabant. Atque in eo omnis priscae iurisprudentiae laus posita erat, nempe aliquod eiusmodi consilium comminisci, quo et leges integrae essent, et publicae utilitati consuleretur. Cum igitur per ea, quae memoravimus, soli patricii iurisprudentiam, oratoriam autem novi quoque homines et obscuro loco nati profiterentur, iidem iurisconsulti et iuris philosophiam docti erant et legum tenebant historiam; et, nisi ipsimet caussas legitimas susciperent defendendas, consulentibus de iure reddebant, quae porro deferrent ad oratores, oracula; ubi vero ipsi quoque ad caussas legitimas agendas in forum oratores descenderent, quia verba ad ius, voluntas ad aequum spectat, in caussis legitimis, quae ex scripto et voluntate constarent, utrique prò suo instituto, iurisconsulti ius, summi oratores aequum defendebant: nam, quia iuris summa sanctitas erat, aequum in iudiciis, nisi summa eloquentia obtineri non poterat. Atque bis de caussis in republica libera triplicis iuris una prudentia: quae definiebatur «divinarum humanarumque rerum notitia; iusti etiniusti scientia»; ut «humanis rebus» publicae et privatae continerentur, et appellatione «iusti», quicquid legibus diserte cautum esset, acciperetur. Iurisprudentia et oratoria ex reipublicae instituto divisae; et iurisconsulti, si oratoriam quoque profiterentur, ipsi verba legum; oratores modo verba, modo mentem; sed verba etiam mediocres, mentem nonnisi eloquentissimi defendebant; et pauci admodum de iure libri; nec quis