Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/113

Da Wikisource.

scientia iusti: hodie est ars aequi; hoc est prius universali et rigida: hodie particularis et flexilis; nam scientiae severae, nec quicquam declinant, artes autem commodae et morigerae sunt. Indidem prius facta aequa iniusta erant, nisi ad ius fictionibus traherentur: hodie iura iniusta sunt, nisi benigna interpretatione ad facta accommodentur. Itaque ohm tota iurisprudentiae laus erat, ut commenti quibusdam facta aequa evaderent legibus quoque iusta: hodie, ut leges iustae benigni interpretationibus sint, etiam factis aequae. Unde iurisprudentes olim ex instituto tuebantur verba: hodie ex instituto defendunt mentem; et in quaestionibus legitimis iurisconsulti olim verba, oratores mentem legum patrocinabantur: hodie iurisconsulti oratorum funguntur munere. Et quia leges certae, facta infinita, et ius ad leges, facta ad aequum spectant; olim pauci, hodie innumeri de iure libri. Et in summa, mutato iurisprudentiae arcano cum mutata republica, mutatae leges, mutata iurisprudentia, iurisconsulti alii, alii oratores, alii magistratus, alia iudicia; et nos nova arte et novo librorum genere supra Graecos et priscos Romanos aucti sumus. Atque ex hac arcana iurisprudentiae Romanorum historia, quam Arnoldum Clapmarium. in libro De arcante rerumpublicarum , diligentissimum alioqui eiusmodi rerum in Romana republica observatorem, effugisse miror; et ex iis, quae de antiquorum iurisprudentia memoravimus, haec nostrae iurisprudentiae addiscendae rationem commoda incommodaque sequuntur. Commodum quidem est, quod iurisprudentia, quae apud Graecos in philosophorum scientiam, pragmaticorum de legibus historiam et oratorum facultatem dividebatur, et Romanis, ante Edictum perpetuum, inter iurisconsultos et oratores partita erat, hodie in unam doctrinam coaluerit. Quare nostra studiorum ratio Graecae et priscae Roinanae praestat: tum quod plus vident, quae iura prò caussa, et ad caussam faciant, qui in iuris topica sunt exerciti, quam qui, ut pragmatici Graeci, solam legum historiam tenent; tum quod acrius factorum circumstantias utiles ad vincendum advertunt qui iurisprudentiae gnari sunt, ac proinde rectius caussas constituunt, quam qui sunt meri oratores.