Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/114

Da Wikisource.

Sed hoc cominodum illud incommodi habet admixtum: quod, ut hodie iurisprudentia ab eloquentia integrior est, ita a philosophia iufirmior. Nam ut iurisconsulti hodie leges tragica oratione non vincunt, ut saepe oratores vincebant, ita scientiain rerumpublicaruin legibus ordinandarum conservandarumque, quae doctrina, ut mater omnis iurisprudentiae est, ita prior tradi deberet, non docent, uti docebant philosophi, et ipso usu reipublicae perdiscebant Romani. Deinde commodo dandum non multa hodie eloquentia opus esse, ut in iuris quaestionibus aequum obtineatur: nam sat est simplici via in caussis argumenta aequi ex facto invenisse, ut leges non prò verbis, sed ex mente ad facta accommodentur. Quare ubi olim M. Crassum oratorem summum adire opus fuit, qui patrocinium aequitatis et defensionem voluntatis mortuorum in caussa M. Curii adversus Mucium Scaevolam, qui ius propugnabat, susciperet; hodie quivis rusticus, momentis aequi indiserte et incondite demonstratis, obtineret. Sed minor sanctitas legum: nam qui quid lege excipere studet, et legem vidi notat, et legislatorem imprudentiae coarguit, et legum tandem authoritatem affligit: nam saepe leges viciis seu exceptionibus labefactatae, vix tandem inveniunt ubi vindicentur. Quare sapientissimo consilio Agesilaus Spartanam iuventutem, reipublicae florem et robur, in summa militum egestate, ne lege quidem alia lata, servare voluit, ut ne lex, quae eos damnabat, quicquam relaxaretur: sed eam ex die postero eius, quo ea caussa agebatur, valere iussit. Cui Spartani regis commento priscae Romanorum iurisprudentiae fictiones perquam apte respondent. Et commodis rescribendum nostros iurisconsultos magis aequitati studere, quam strido iuri, quo benignius agatur cum privatis. At prisci Romani erant iuris rigidiores cum maiori utilitate reipublicae. Nam iuris rigorem in uno experiri, id est caeteris legum reverentiam incutere. Itaque M. Attilius Regulus, quamquam in caussa de perinutandis captivis is unus prò omnibus maximum esset aequitatis momentum, ne tainen iuri quicquam derogaretur, illa, quae omnes norunt, et fidei in hostes, et pietatis in patriam.