Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/131

Da Wikisource.

PROOEMIUM Occasio scribendorum — Linguae doctae a nationum philosophis — Doctae latinae linguae origines ab Ionibus et Hetruscis — Secta Italica sapientissima — Hetrusci metaphysica doctissimi — Hetrusci geometria Graecis antiquiores — Hoc opus ad Cratyli Platonici exemplum. Aliud ac Varronis, Scaligeri, Sanctii Scioppiique. Dum linguae Latinae origines meditarer, multorum bene sane verborum tam doctas animadverti, ut non a vulgari populi usu, sed interiori aliqua doctrina profecta esse videantur. Et sane nihil vetat, quin aliqua lingua philosophicis locutionibus referta sit, si in ea gente multum philosophia celebretur. Ex mea quidem memoria promere id possim, quod, dum Aristotclaei philosophi et Galenici medici florebant, per ora hominum illiteratorum pervulgata erant «fuga vacui», «naturae aversiones et studia», «quatuor humores» et «qualitates» et innumera eiusmodi; postea vero quam neoterica physice et medicina ars invaluit, vulgus hominum passim audias «sanguinis circumlationem» et «coagulum», «utilia noxiaque fermenta», «aéris pressionem», et alia id genus loqui. Ante Hadrianum Caesaremhaevoces«ens», «essentia», «substantia», «accidens», Latinis inaudita, quia Aristotelis Metaphysice incognita; viri docti post ea tempora eam celebrarunt, et ea vocabula divulgata. Quapropter, cuin Latinam linguam locutionibus satis doctis scatere notassem, et priscos Romanos usque ad Pyrrhi tempora nulli rei, praeterquam rusticae et bellicae, dedisse operam, historia testetur; eas ab alia docta natione ipsos accepisse et imprudentes usos esse coniectabam.