Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/132

Da Wikisource.

Nationes autem doctas, a quibus eas accipere possent, duas inverno, Iones et Hetruscos. De Ionum doctrina non est ut multis docearn: cum in iis Italica philosophorum secta, et quidem doctissima praestantissimaque floruerit. Hetruscos autem eruditissimam gentem fuisse, magnificorum doctrina sacrorum, qua praestabat, confirmat. Ibi enim theologia civilis exculta est, ubi theologia naturalis excolitur: ibique religiones augustiores, ubi digniores de summo Numine opiniones habentur; et ideo apud nos Christianos castissimae omnium ceremoniae, quia omnium sanctissima de Deo dogmata. Sed et architectura ceterarum simplicissima Hetruscorum, grave argumentum praebet, eos in geometria Graecis priores fuisse. Ab Ionibus autem bonam et magnam linguae partem ad Latinos importatam ethymologica testatum faciunt. Ab Hetruscis autem religiones deorum, et cum iis locutiones etiam sacras, et pontificia verba Romanos accersisse, constat. Quamobrem certo coniicio ab ea utraque gente doctas verborum origines Latinorum provenisse; et ea de caussa animum adieci ad antiquissimam Italorum sapientiam ex ipsius Latinae linguae originibus eruendam. Opus sane hactenus, quod sciam, intentatum, sed forsan dignum quod inter Francisci Baconis desideria numeraretur. Plato enim in Cratylo eadem via priscam Graecorum sapientiam assequi studuit. Quare quod Varrò in Originibus , Iulius Scaliger, De caussis Latinae linguae , Franciscus Sanctius in Minerva, ibideinque in notis Gaspar Scioppius praestiterunt, longo a nostro distat incoepto. li enim ex philosophia, quam ipsi docti fuerant et excolebant, linguae caussas eruere et systema comprehendere satagerunt; nos vero, nullius sectae addicti, ex ipsis vocabulorum originibus quaenam antiquorum sapientia Italorum fuerit sumus indagaturi.