Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/144

Da Wikisource.

III

De primo vero, quod Renatus Carthesius meditatur

Metaphysica aliis scientiis subiectum asserit, cuique suum — Qui finis dogmaticos inter et scepticos — Genius fallax Carthesii idem ac somnium divinitus immissum Stoicorum — Et Mercurius adsimulatus Sosia apud Plautum in Amphytruone — Conscientia aliud a scientia. — Quid scientia. —Quid conscientia —Cogitationis caussae occultae. — Idque adeo in nostra religione— Mens humana aranei similis a nostris metapliysicis fingitur — An ex conscientia cogitandi scientia entis nascatur — Scire per scepticos quidnam esset. Nostrae tempestatis dogmatici ante metaphysicam prò dubiis omnia vera habent, non solum quae in agenda vita posita sunt, ut moralia et medianica; sed et physica quoque, atque adeo mathematica: nani unam metaphysicam esse docent, quae nobis indubium det veruni, et ab eo, tamquam a fonte, secunda vera in alias scientias derivari: quod cum nulla ceterarum demonstrent esse quae sunt, et eorum aliud esse mentem, aliud corpus; non sunt quicquam certae de subiectis, de quibus agunt. Quare metaphysicam ceteris scientiis proprios fundos, cuique suum asserere existimant. Itaque magnus eius meditator iubet, qui eius sacris initiari velit, eum non solum persuasionibus, seu, ut loquuntur, praeiudiciis, quae per sensus, fallaces nuncios, usque ab infantia conceperunt, sed etiam omnibus veris, quae per reliquas scientias didicerant, castum adire; et, quoniam oblivisci nostrum non est, mente si minus tamquam tabula pura, saltem uti libro involuto, quem postea in meliori lumine evolvat, se ad audiendos metaphysicos applicet. Igitur finis, qui dogmaticos a scepticis distinet, erit primum veruni, quod nos eius metaphysica reserat. Quodnam is sit, ita maximus philosophus docet. Homo in dubium revocare potest, an sentiat, an vivat, an sit extensus, an denique omnino sit; et in eius argumentum opem advocat cuiusdani genii fallacis, qui nos decipere possit,