Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/145

Da Wikisource.

non aliter ac apud Ciceronem in Academicis Stoicus, ut id ipsum probet, ad machinam confugit, et utitur somnio divinitus misso. Sed nullo sane pacto quis potest non esse conscius quod cogitet, et ex cogitandi conscientia colligere certo, quod sit. Quare p ri muní verum aperit id esse Renatus: «Cogito: ergo sum». Et vero Plautinus Sosia non aliter, ac a genio fallaci Carthesii, aut a somnio divinitus immisso Stoici, a Mercurio, qui ipsius imaginem sumpserat, in dubium de se ipso adductus, an sit, ad idem instar meditabundus huic primo vero acquiescit. Certe edepol, quom illum contemplo, et formam agnosco meam, quemadmodum ego saepe in speculum inspexi, nimis similis est mei. Itidem habet petasum ac vestitum: tam consimile’st atque ego: sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum, dens, labra, malae, mentum, barba, collum: totus, quid verbis opu’st? Si tergum cicatricosum, nihil hoc simili est similius. Sed quom cogito, equidem certo sum ac semper fui. Sed scepticus non dubitat se cogitare; quin profitetur ita certuni esse, quod sibi videre videatur, et tam obfirmate, ut id vel cavillis calumniisque propugnet : nec dubitat se esse; quin curat sibi bene esse per assensus suspensionem; ne praeterquam quas ipsae res habent molestias, addat illas opinionis. Sed certitudinem, quod cogitet, conscientiam contendit esse, non scientiam, et vulgarem cognitionem, quae in indoctum quemvis cadat, ut Sosiam; non raruin verum et exquisitum, quod tanta maximi philosophi meditatione egeat ut inveniatur. Scire enim est tenere genus seu formam, quo res fiat: conscientia autem est eorum, quorum genus seu formam demonstrare non possumus: ita ut passim in vita agenda de rebus, quarum nullum nobis edere signum vel argumentum datur, conscientiam testem demus. At, quamquam conscius sit scepticus se cogitare, ignorat tamen cogitationis caussas, sive quo pacto cogitatio fiat; idque adeo nunc se ignorare profiteretur, cum in nostra religione animum humanum omni corpulentia purum quid esse profiteamur. Unde sentes illi illaeque spinae, in quas offendunt, et quibus mutuo compunguntur subtilissimi nostrae tempestatis metaphysici,