Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/156

Da Wikisource.

dementa verorum, quae digerere et componere possit; et ex quibus dispositis et coinpositis existit verum quod demonstrant ; ut demonstratio eadem ac operatio sit, et verum idem ac factum. Atque ob id ipsum physica a caussis probare non possumus. quia dementa rerum naturalium extra nos sunt. Nani, quamquam essent finita, tamen infínitae virtutis est ea digerere, componere et ex iis effectum dare. Neque enim, si ad primam caussam spectemus, minoris virtutis est formicam producere, quam hanc rerum universitatem creasse; quia non minus confert ad formicae formationem, quam ad huius mundi genesim motus. quo et hic mundus creatus ex nihilo est, et quo formica ex substrata materia producitur. Et sane in asceticis sernionibus suis nostrae religionis sapientes, nempe qui et cognitione summi Numinis et morum sanctitate praeclari fuerunt, saepe ex flosculi meditatione in Dei cogitationem perveniunt; quod infinitam in eius generadone virtutem agnoscunt. Atque id est, quod in nostra dissertatione De nostri temporis studiorum ratione dicebamus, quod «geometrica ideo demonstramus, quia facimus; physica si demonstrare possemus, faceremus». Hinc adeo impiae curiositatis notandi, qui Deum Opt. Max. a priori probare student. Nani tantundem esset, quantum Dei Deum se facere; et Deum negare, quem quaerunt. Metaphysici enim veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca cognoscimus. Si enim in elatratam fenestram, quae lucem in aedes admittit, intente ac diu intuearis, deinde in corpus omnino opacum aciein oculorum convertas; non lucem, sed lucida clatra tibi videre videaris. Ad hoc instar metaphysicuin verum illustre est, nullo fine concluditur, nulla forma discernitur; quia est infinitum omnium formarum principium: physica sunt opaca, nempe formata et finita, in quibus metaphysici veri lumen videmus.