Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/157

Da Wikisource.

CAPUT IV

I

De essentiis seu de virtutibus

«Essentia» «vis» et «potestas» Lalinis dieta — Scientia est de aeternis et immutabilibus — «Dii immortaies» Latinorum sunt infinitae omnium rerum virtutes — Cur metaphysica verissima omnium scientia. Quod Scholae «essentiam» vocant, Latini «vim» et «potestatem * appellant. Essentias autem omnes philosophi aeternas et immutabiles statuunt. Aristoteles diserte eas individuas, seu, ut Scholae loquuntur, in indivisibili consistere asseverat. Plato autem post Pythagoram scientiam esse de aeternis et immutabilibus sentit. Hinc coniiecre licet antiquos Italiae philosophos essentias putasse individuas omnium rerum virtutes aeternas et infini tas; quas proinde Latinorum vulgus vocabat «deos immortales»; sapientes vero prò uno summo Numine accipiebant; et hac de caussa imam metaphysicam veram scientiam esse, quod de aeternis virtutibus ageret. Hinc dubitare licet, an quemadmodum datur motus et conatus, qui virtus movendi est, ita detur extensum, et virtus, qua quid extendatur; et, uti corpus et motus sunt proprium physicae subiectum, ita conatus et virtus extensionis sint materia propria inetaphysices: cuius rei te habeo authorem, Paulle praestantissime, qui illud sentis, in physica actus, in metaphysica esse virtutes.