Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/164

Da Wikisource.

nescit gradus; extensa corrumpuntur. immortalia indivisibili Constant; corpus divisiones patitur, mens partium impatiens; in puncto opportunitas, undique circumstant casus: verum praecisum est, undique falsa obvia; scientia enim non dividitur, opinio sectas gignit; virtus nec ultra nec citra, vicium longe lateque patet; rectum unutn, prava innumera; optimum in quoque rerum genere in individua re collocatur. Atque adeo mundus physicus est de imperfectis, et rebus in indefinitum dividuis; mundus metaphysicus de ideis, seu rebus optimis, nempe de individuis virtutibus, quae efficaciae sint indefinitae. Est igitur in metaphysica genus rerum quod extensum non est, est tamen capax extensionis. Non id videt Carthesius, quia, analyticorum more, materiam creatam ponit ac dividit. Vidit autem Zeno, quia a mundo formarum, quem homo sibi per synthesim e punctis condit, de mundo solidorum, quem Deus creaverat, disserere studuit. Non vidit haec Aristoteles, quia metaphysicam recta in physicam intulit: quare de rebus physicis metaphysico genere disserit per virtutes et facultates. Non vidit Renatus, quia recta physicam in metaphysicam extulit, et de rebus metaphysicis physico genere cogitat per actus ac formas. Utrumque vicio vertendum: nam, si definire est rerum fines dirigere, et fines sunt formatorum extrema, et formata omnia a materia per motum educuntur, ac proinde naturae iam extanti accepto sunt referenda; et incivile est, extante iam natura, ex qua iam actus habemus, definire res per virtutes; et antequam natura existat et res formatae sint, eas describere per actus, importunum. Metaphysica physicam transcendit, quia de virtutibus agit et infinito; physica metaphysicae pars, quia de formis agit ac terminatis. Quo autem pacto infinitum in haec finita descenderit, si vel Deus id nos doceret, assequi non possemus: quia id verum mentis divinae est, quod et nosse et fecisse idem. Mens autem humana finita est et formata; ac proinde indefinita et informia intelligere non potest, cogitare quidem potest: quod vernacula lingua diceremus : «può andarle raccogliendo , ma non giá raccórlc tutte». Sed id ipsum cogitare fateri est, quae