Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/165

Da Wikisource.

cogitas informia esse, et fines habere nullos. Et ob id ipsum distincte cognoscere humanae mentis vicium potius quam virtus est; nam est cognoscere fines rerum. Mens divina in suae veritatis sole res videt ; hoc est, dum rem videt, infinitas res cum re, quam videt, cognoscit: mens humana, cum distincte rem cognoscit, eam noctu cum lucerna videt, quam dum videt, adsita aspectu amittit suo. Doleo enim, neque doloris formam agnosco ullam; nullos aegritudinis animi cognosco fines: cognitio indefinita et, quia indefinita, homine digna est: vivida doloris idea est et illustris, ut nihil magis. Sed haec metaphysici veri claritas eadem est numero ac illa lucis, quam non nisi per opaca distinguimus: metaphysica enim vera illustria sunt, quia nullo fine concludi, nulla re formata distingui possunt: physica autem sunt opaca, quibus metaphysicarum rerum lucein distinguimus. Haec lux metaphysica, sive, ut Scholae loquuntur, deductio virtutum in actus, citra inversa verba, vero conatu gignitur, hoc est indefinita virtute movendi, quae iniquis motibus aequa subest: quae dos est puncti seu indefinitae virtutis, qua quid porrigitur, et iniquis extensis ex aequo sternitur.