Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/168

Da Wikisource.

IV

Motus omnes compositos

Compositae rei compositus modus—ut figura — locus — tempus— Promiscuus Latinis «loci» ac «temporis» particularum usus — Motus — Motus nullus rectus—Rectum, et idem res metaphysicae, res physicae pravum, et aliud— Ut curva linea ex innumeris rectis, ita motus ex indefiniti conatibus constat—Nullus motus in vano, quia nulla in vano vicinia — Idem est fingere corpus per inane moveri, et spacia imaginaria comminisci — Ideo Constant corpora, quia moventur in pieno — «Nihil» et «recte» cur Latinis opposita. Compositae rei modum compositum esse necesse est. Narri, si modus res ipsa est ita se habens, et res extensa partes habet; modus rei extensae sunt plures res, quae ita disponuntur. Et vero figura modus compositus est, nam tribus minimum lineis constat; modus compositus locus, nam tribus constat dimensionibus; modus compositus situs, is enim est plurium locorum ratio; modus compositus tempus, nam duo loci sunt, quorum alter stat, alter movetur. Quod et ipsum norunt auctores Latinae linguae, quibus promiscuus particularum usus, et quibus locus et quibus tempus significatur: ut illa «ibi» prò «tunc», «inde» prò «postea», «usquam», «nusquam» prò «unquam», «nunquam», et si quae sunt eius generis aliae. Ad haec exempla compositus motus, nam «unde», «qua,» et «quo» constat. Tum quia omnes motus aéris circumpulsu fiunt simplices, rectique esse nullo pacto possunt. Et quod corpora, sive per aèrem decidentia, sive per aequor, sive terrae, sive maris progredientia, linearti rectam describere videantur, ea tamen reipsa recta non est. Nam «rectum» et «idem» res metaphysicae sunt. Idem ipse milii videor; sed perenni accessu et decessu rerum, quae me intrant, a me exeunt, quoquo temporis momento suiti alius. Sic quoque rectus qui videtur motus omni temporis momento pravus est.