Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/167

Da Wikisource.

instanti temporis gignitur, dari id puncti effectus in natura necesse est. Nam instans temporis loci punctum affectatur. Igitur, si lux est directio orbiculorum, quae in instanti fiat, orbiculi haud possunt in una sui parte dirigi, quae extensa sit. Nam extensa sunt extremis disterminata; extrema mediis dissita: extrema autem et media tempore et vero motu percurruntur. Itaque quo lux conatu et temporis instanti gignatur, orbiculi in punctis, quorum nulla pars sit, dirigi debent. En res in natura esset, quae nullam haberet extensionem. Sed enim ista puncta, in quibus diffundi lucem, oboriri tenebras dicunt, sunt nimis corpulenta, nec prò gracili geometriae ingenio exinanita, sive potius ex metaphysicae subtilitate extensione omni spoliata. Quare extante iam natura, ubi sunt diversi generis extensa, quorum alia dura, alia pervia, nulli sunt conatus, sed veri motus. Itaque naturae iam extantis phaenomena non virtute et potestate explicare par est. Iam enim meliorum virtute physicorum illud disserendi genus per studia et aversiones naturae, per arcana eiusdem consilia, quas «qualitates occultas» vocant, iam, inquam, sunt e physicis scholis eliminata. Superest adhuc ex metaphysica id «conatus» vocabulum. Quare quo disserendi genus de rebus physicis omnino perficiatur, e physicorum scholis est ad metaphysicos amandandum. Nos autem haec ad extremum conficiamus. Natura est motus; huius motus indefinita movendi virtus conatus ; quam excitat infinita mens in se quieta, Deus. Naturae opera motu perficiuntur, conatu incipiunt fieri; ut rerum geneses motum, motus conatum, conatus Deum sequatur.