Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/175

Da Wikisource.

II

De anima brutorum

«Brutum» Latinis «immobile» — Bruta a praesentibus obiectis tamquam machina moventur. Congruit cum his, quae modo disseruimus, ea locutio, qua Latini animantia rationis expertia dixere «bruta»; brutum autem iisdem idem ac «immobile» significabat; et tamen bruta moveri videbant. Necesse igitur est antiquos Italiae philosophos id opinatos, bruta, quod non nisi a praesentibus moveantur, ea immobilia esse, et ab obiectis praesentibus, veluti per machinam moveri; homines autem principium internum motus habere, nempe animum, qui libere moveatur.