Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/180

Da Wikisource.

Numinis quodammodo falsae sint, quia de rebus sunt, quae ad Deum relatae non esse ex vero videntur: de uno autem Deo idea vera sit, quia is unus ex vero est. Adeo ut Malebrancius, si constare doctrina vellet, docere debuisset mentem humanam, nedum corporis, cuius mens sit, sed vel sui ipsius a Deo cognitionem induere; ita ut nec se quoque agnoscat, nisi in Deo se cognoscat. Mens enim cogitando se exhibet : Deus in me cogitat ; in Deo igitur meam ipsius mentem cognosco. Sed haec esset Malebrancicae doctrinae constantia. Quod autem in nobis recipimus illud est, quod Deus omnium motuum, sive corporum sive animorum, primus Auctor. Sed heic illae syrtes, illi scopuli : quonam pacto Deus mentis humanae motor, et tot prava, tot foeda, tot falsa, totvicia? quonam pacto in Deo veracissima et absolutissima scientia, et in homine liberum rerum agendarum arbitrium? Certo scimus Deum omnipotentem, omniscium, optimum; cuius intelligere, verum; cuius velie, bonum; cuius intelligere, simplicissimum et praesentissimum; cuius velie, defixum et ineluctabile. Quin immo, ut Sacra docet pagina, «nemo nostrum potest ad Patrem ire, nisi Pater idem traxerit». Quomodo trahit, si volentem trahit? En Augustinus: «Non solum volentem, sed et lubentem trahit, et voluptate trahit». Quid aptius et divinae voluntatis constantiae et nostri arbitrii libertati? Hinc fit quod in ipsis erroribus Deum aspectu non amittimus nostro: nam falsum sub veri specie, mala sub bonorum simulacris amplectiinur: finita videmus, nos finitos sentimus; sed id ipsum est, quod infinitum cogitamus: motus a corporibus excitari, a corporibus communicari nobis videre videmur; sed eae ipsae motus excitationes, eae ipsae communicationes Deum, et Deum mentem, motus authorem asserunt et confirmant: prava ut recta, multa ut unum, alia ut idem, inquieta ut quieta cernimus: sed cum neque rectum, ncque unum, neque idem, neque quietum sit in natura; falli in bis rebus nihil aliud est, nisi homines vel imprudentes, vel falsos de creatis rebus, in his ipsis imitamentis Deum Opt. Max. intueri. Ideo metaphysiea de indubio vero tractat; quia de argumento est, de quo si vel dubites, si vel erres, si vel fallaris, certus fias.