Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/35

Da Wikisource.

Maxima quidem et potentissima illa vis est in hominum animis insita, quae alium alii consociat et coniungit; ita ut nemo unus tam improbus, tam scelestus, tam nefarius existat, quin ad societatem servandam, vel inter pravas cupiditates. aliquam iustitiae particulam, tamquam sub deflagrato cinere vivacem favillam, conservet ac foveat: eius rei testes in quavis alia caussa intestabiles piratae sint et latrones, qui certas suae nefariae societatis lcges de cominunibus periculis prò virili subeundis, de ferenda ultro citroque in dubiis rebus ope, de praeda ex bona fide inter se dividenda, quadam specie religionis observant. At qui homines in literarum communionem inciderint, et eruditionem vel simulant vel vanam colunt; quam sancte isti iura eius societatis tueantur et impleant, spectate ea de re leges et ad earum exemplum iudicate. Pro socio lex est, ut is aut rem aut operam conferat in commune. Igitur, quemadmodum homines ratio, nationes lingua, cives respublica, gentiles nomen, cognatos sanguis, mercatores res quaestuaria consociat, ita bonarum artium professores erudita opera, philosophos naturae vestigatio coniungat necesse est. Huic legi paret ne, an potius in eam committit philologus, qui de suo nihil in hoc coramune confert, et Theonino dente carpit et lacerai alienum? et Virgilium in heroicorum numero poétarum non habeat, quod iudiciosissimus Longinus Ciceronem quidem cuin Demosthene, non item Virgilium cum Homero comparavit? Ciceronem, os, medullam, corculum eloquentiae, elumbem et fractum cum Asinio, ridiculum cum Catone divexet? Plauti deos parasitari, Terentii vernas philosophari dicat; Livium verbosuin cum Caligula notet; in Sallustio afTectatam verborum antiquitatem cum eodcin Pollione reprehendat; ambitiosum et usque ad fastidium exquisituni Ovidii stylum exagitet; Lucani tumorem detestetur; Martialem scurram de trivio deridendum traducat? Huic legi paret, an potius in eam committit philosophus, qui nihil de suo in commune confert, et gcnuinum frangit in alieno? et Platonem anilium fabellarum auctorem insimulet; Zenonem vammi mirabilium promissorem, magnificum, superbum et fastus plenum accusei; Democritum et Epicurum carneos