Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/36

Da Wikisource.

homines dicat; Cartesium naturae poétastrum appellet; et omnia, quae audiunt Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones, in Aristotelem per summam impudentiam probra congerat? Huic legi paret, an potius in eam committit medicus, qui de suo nihil in comraune confert, et antiquorum recentiorumve medicinam mediam dissecet? Iuris interpres, qui vel Aceursium barbarum omniumque rerum ignarum videat; vel Cuiacianos nihil, nisi legitiinae emancipationis et testamenti per aes et libram solemnitates novisse dicat? Quid aliud istud est, nisi socium in lucrum solum venire, nullum subire damnum? Igitur, optimae indolis adolescens, insuda, impallesce, lucubra, scribe, subi pericula; et quas censuras de aliis iniqui homines proferunt, de te item audias; conare, enitere; si ad philologiam applicuisti, non obtrectando, sed bene scribendo aliorum vicia declina; si ad philosophiam, non probris et contumeliis, sed rationibus, et ipsis rerum argumentis aliorum lapsus erroresque confuta. Deinde societatis natura est, ut bonam fidem desideret. Unde illam iurisconsulti formulam inter bonos bene agier in eiusmodi caussis prodidere; cuius ea vis et potestas est, ut quicquid ofiícium sit in iuris abeat necessitatem. Deus immortalisi in quaestuariis socictatibus socius socio aequus est et benignus: ecquis erit in societate studiorum iniquus? Absit id a vobis viciurn, absit, adolescentes: et authores, qua parte spectandi sunt, laudate; qua vero peccant, id humanae imbecillitati tribuitc; et communes nostrae naturae vices commiserescite. Igitur, bonae indolis adolescens, philologe, latina Plauti venere, Terentii eiegamia te oblecta; decoram Virgilii maiestatem venerare; in Cicerone torrentem eloquentiae fluvium, qui copia abundet, cxundet, inundet, ut Virgilianus ille de saxo pastor, admirare; lacteam Livii copiam, acrein Sallustii vehementiam suscipe; pictos ex Ovidio flores lege; audaces Lucani conatus admirare; scilis Martialis dictis applaude. Si te philosophiae dedidisti, audi Platonem quae disserat de animorum immortalitate, de divinarum aeterna et infatigabili vi idearum, quae de geniis, quae