Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/50

Da Wikisource.

debeat? Inde pergunt: quia qui id facit, occasionum innumerarum iactura mulctabitur, quae rebus agendis ex obliquo dari solent, quaeque fonasse magis fuerint commodae et opportunae ad alia, quae postea usui futurae sint, quam ad ea, quae sub manibus habeamus. Hinc praecipiunt in singulis rebus agendis politicum ita se comparare oportere itaque sua destinata ordinare, ut si in aliqua re voti compos summo gradu fieri non possit, in secundo tamen liceat consistere, immo vel tertio: quod si in nulla omnino parte haerere datum sit, tum vero ad alium quempiam praeter destinatum finem operam impensam flectamus, ut quemadmodum in natura, ita in vita agenda nihil sit frustra. Igitur hoc fines ordine dispensant distribuuntque, ut summo gradu honores, huic substructo grada, tertio amicitiae notitiaeque, infimo denique bona de nobis existimatio dignitasque consistat. Ita ut optime nobiscum actum sit, si nobis honores repraesententur; tum, si id non possimus, saltem gratiam aucupemur, quae certe olim prosit: si neque praesentem fructum, neque ullam fructus spem inde detur elicere, amicitiam nobis aliquam notitiamque paremus; si tandem nihil si ve solidi, sive incerti speretur, quo nostra ambitio iuvari possit, satagamus saltem, ut existimationi ac dignitati nostrae quid inde adhaerescat. At enim, si veniam meruerit in re seria semel iocari, istae illae ipsissimae mihi videntur scalae, quas Dantes Aligerius in suis inferis memorat, per quas, cum ab imo terrae centro inferius descendere videbatur, tum sursum re vera ascendebat. Etenim qui finis apud stos politicos summum, is imum; qui vero imam, is summum obtinet gradum. Nani videte, quaeso, ex his duobus finibus, honore et dignitate, uter sit certior ampliorque, cum iis, qui honores ultimum civilis finem vitae sibi proponunt, plerumque accidat, ut si forte honoris repulsam retulerint, abiecta in reliquum spe, e republica excedant et ad privatam fortunam sese recipiant et abdant: et honores adepti, quia pusillo sunt animo, sicut stomachi infirmi generosiora vina non proferunt, ita, exiguo honore ebrii, nec fide nec industria ad maiores conantur. Contra qui ad honestatem dignitatemque sua consilia direxit, si ei honoris petitio aliter cadat, nihilominus forti