Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/55

Da Wikisource.

sapientes prae virtutis amore facturos putare licet? Nam qui sapientiam ociosam putant, non piane norunt. Ea enim est hominis emendatio. Nam mens et animus homo: mens autem erroribus obrupta, animus cupiditatibus depravatus. Sapientia utrique medetur malo, et mentem veritate, animum virtute format. Virtus instar ignis actuosa semper, totaque in vitae offíciis versatur: offíciorum praecipuum patriae commodis inservire, et bonara reipublicae dare operam. Cur igitur ociosi sapientes? ut sint, ubi oportet, bene negociosi; atque ob id ipsum vitae frugales, ut bene insumant; nec ullum per eos vitae dispendium utilius, quam prò republica. Sed non in eo stat nostra caussa, ut qui sapientes, iidem milites; sed in qua republica sapientiae summa gloria, ibidem ex aequo belli et imperii. Neque enim hic barbarica bella laudamus, quae magis ipsi barbari animorum contagione eflerant, quam ab iis efferentur. Nisi vero nihil interesse putatis, utrum Attila bella gerat an Xenophon. Hunno usquequaque infert arma, praeit horror, comitatur clades, vastitas sequitur; philosophus, dum resistitur, urget, instat; parta victoria, undique lenitas, clementia, miseratio. Superioris generis bella humano generi exitiosa, ubi sanguinis aurique avidi pugnant, ut deleant, excindant, depopulentur: haec vero, ubi contendunt quo res componant, humano generi necessaria. Quid enim sibi volunt graves ex eo iure conceptae formulae, nisi bona pace iniurias ad iuris hostimentum revocari; sin per pacem non liceat, ut armata vi vindicare inferendas, ulcisci acceptas ius sit: et fas nationum supremamque iuris gentium legem, conservationem humanae societatis, quam sapientes volunt, omnium offíciorum moderatricem, armatos milites asserere ac vindicare? Ex his, quae hactenus diximus, auditores, habetis armorum et literarum ingenia nedum non ab se invicem abhorrere, ut una res alterius sit dissultus et fuga; sed tam apte congruere, ut literae armis claritudinem concilient parentque ordinis dignitatem. At enim res nondum expedita, nam in referta adversariorum pharetra plura supersunt exemplorum tela, quae in nos coniiciant. Et