Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/56

Da Wikisource.

principio Spartani opponunt: quam non muris, sed pectoribus moenibant cives; eiusque imperii fines non flumine, non monte, non litore, non munimentis terminabant, sed basta; in acie probro sibi dari putabant vel deliberasse de fuga; itaque ne spolia quidem de hostibus dicabant diis, utpote relata de timidis; quod vincere in ditione fortunae, vinci in hominum esse potestate existimarent. At quibusnam bonis literis tanta belli laus adiuta? quas ut piane iguorarent, nec ullus omnino esset earum usus, Lycurgi lege cautum, ut ne leges scriberentur. Nodum hunc aliquanto intricatum fateor; non tamen Gordium existimo: nam cogitate quibus institutis artibusque ad eam belli gloriam perveniebant. Lacaenae matres vix natos pueros in clypeis nudos collocabant; mox, ut reptare poterant, item nudos in Eurota, glacie rigenti, ad futurae militiae patientiam indurabant; dein patres, ut fílli dolori assuescerent callumque obducerent, ad Hcrculis statuain flagris ferire, ut saepe sub plagis extincti caderent; furta legibus permittebant ad militarium stratagematum dexteritatem; et ex lege occumbere in acie, quam se dedere iubebantur. Huccine igitur rerum venimus, ut per expericntiam et legum necessitatem fortes veram fortitudinis laudem promereant? Nonne ex bis ipsis Laconum institutis videtis, rempublicam literis non fundatam, per quae foeda et aspera ad bellicam gloriam pervenire oportere? et ad imperatoria consilia non per honesta sed per naturae turpia acuat duces? Nam de eius imperii diuturnitate et amplitudine nibil dico, quae dum parva Graeciae particula fuit, diu quidem stetit; sed post paucos annos ab Atbeniensibus Peloponnesiaco bello victis, Spartani imperii gloria cum Cleomene omnis concidit. Sed iam bine quis elisus, bine item vires reficiat, et Carthaginiensem obiectet populum prorsus barbarum omniumque bumaniorum artium imperitum, qui nec Spartanis formatus moribus cum populo Romano tamen iis artibus iisque animis conccrtavit, ut diu orbis terrarum imperium utri inclinaret incertum. Quot enim consulares exercitus, quot praetorios unus Hannibal trucidava? quot signa, quot vexilla, quot aquilas cepit? quantum annulorum aureorum ex equitibus Romanis caesis metitus est? Ater