Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/60

Da Wikisource.

consequuntur, quia horum neutrum est diuturnum, aut brevi, aut nunquam per summam belli gloriam amplissima parare possunt imperia: narri, si apud liostes res militaris mutetur in melius, cum sint literarum incallidi a quibus nova bellica orta est, si imperium proferre velint, populi literis vel mediocriter docti, bellique gnari, quamquam opibus impares et ditione longe minores, iis virtule tamen et arte obstabunt, ut Hungariae reges Turcicae monarchiae fuerunt impedimento: sin novis ignotisque belli artibus impetantur, procul dubio corruent: ut omnia imperia, quae ignota instruendi acies arte vel novis machinis ab hostibus tentata sunt, neque a literaria re copiam imitandi, aut certe alia arte eludendi hostes habuerunt, occiderunt. Sed neque pacis neque belli instituta vel optima sine diligentissimo literarum cultu et summam belli gloriam et monarchias parare possunt: quia in bellica arte praecipuum est nosse pugnandi tempora; qua de re, ut de ceteris prudentiae, nullum potest esse institutum: nam si leges sint, easque servare velis, cum eae certae sint, et occasiones infinitae, iam libi multa vincendi tempora praeterierint; et dum tempora legibus cauta expectas, ab hostibus opprimeris. Hinc monarchias nunquam domi legimus partas, sed bello acieque fundatas. Optima autem rerum uni philosophi vident; quia uni philosophi rerum genera norunt. Et vero duo omnium prestantissimi imperatorum, Alexander Magnus et Iulius Caesar. Alexander evasit Magnus, qui ad magnitudinem Achillis, exemplo per Homeri lectionem exstimu latus, se conformavit. Caesar de imperatoriis virtutibus laudibusque cum Alexandro certat, quia lectione rerum ab Alexandro gestarum ad id maximorum ducum genus est inflammatus. Itaque et Alexandrum et Caesarem Homero, sive rei literariae, condicere explorato iure possimus. Nam perpetuo ordine in historiis observamus, ubi literarum laus, ibi parem et belli. Floruit omni scientiaruin et artium genere Graecia, floruit armis. Claruit sapientiae studiis Roma, claruit militia. Philosophiae studia, obscuris Christianorum seculis ad Arabes se receperunt, et armorum gloria celebrantur. Christiani rem literariam instaurant, exeolunt, augent,