Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/63

Da Wikisource.

ORATIO VI

habita XV kal. novembris anno MDCCVII
cuius argumentum :

Corruptae hominum naturae cognitio ad universum ingenuarum artium scientiarumque orbem absolvendum invitai, ac rectum. facilem ac perpetuum in iis addiscendis ordinati exponit.

Dura mihi, niedius fidius, adolescentum in bonis literis instituendorum conditio videtur, cum eorum parentes, qui neque harum rerum prudentes sunt, neque de his ipsis prudentes consulunt, filiorum ingenio ad quaenam id factum natumque sit inexplorato, et eorumdem naturae viribus inexpensis, ex sua animi libidine, et ut magis e sua re familiari esse putant, adolescentulos vel invita quam saepissime Minerva buie vel illi certae arti scientiaeve addiscendae addicunt; vel quamquam indoles eos ad eas ducant, tamen sine aliarum necessario instrumento ad ipsas illotis, ut aiunt, manibus tractandas propellunt. Kinc illae lacrymae, bine ilia est misericordia, cum ii vel praesidiis, quae ad disciplinam cui dant operam desiderante, nudati, in ea aut nihil aut parum ac summa cum difficultate proficiunt; et parentum peccatum ingenii sui vicio imputantes, de doctrina spem prorsus omnem abiiciunt; vel quainvis doctiores evadant, quia tamen a proposito parentum abhorrent, sive quod illi, ut honores in familiam inferrent, bos iurisprudentiae applicarint, hi vero, quia animi sunt sive modesti sive pusilli clientelas, fasces, imperia nihil quicquam inorante, sive quod parentes repraesentati quaestus avidi filios medicinae arti dediderint, qui altiore animo praediti ainplissimos viros, qui reipublicae in eius partibus praesunt, spectant et admirantur; illud bine fit, ut tantisper dum eos pudor patris