Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/72

Da Wikisource.

humanae prudentiae caput, ignorant. Cumque mala multa sint, quae bonorum, contra multa bona, quae malorum speciem obiiciunt; earum imprudentes rerum corporis voluptates sequuntur; labores, paupertatem ac mortem honestam abhorrent: unde per vicia se ipsos affligunt, et humanam societatem corrumpunt. Iccirco corrupta hominum natura scire desiderat, quia beatam esse desiderat. Qui ad sapientiam igitur humanam beatitudinem parentem literarum studia non ordinarit, solvit fortasse linguae aut mentis poenas, animi non absolvit. Quare complures sunt doctissimi homines, qui tamen ambitione circumaguntur, de fluxa eruditionis gloriola anxii vivunt, invidia doctiorum uruntur. Id eo fit, quia quae studia ad sapientiam comparandam sunt media, sibi fines proposuerunt. Verus igitur disciplinarum, quas praemisimus, usus est, ut mens veris assuescat; ut, cum semel assueverit, delectetur, ut cum velit, facile possit, et cum possit, impensius velit veros bonorum fines in vita agenda deligere: nempe virtutes et bonas animi artes, et per eas mentis divinitatem excolere, et per mentem adire Deum. Quare, divinarum rerum scientia imbuti, humanae prudentiae studeatis, primum morali, quae hominem, tum civili, quae civem format. Hinc, eas edocti, morali theologiae facilem operam dabitis ut olim a confessionibus principum eos in ordinandis regendisque rebus publicis quam sapientissimis consiliis dirigatis. Porro ad iurisprudentiam addiscendam multo expeditiores agetis: quae ex morali, civili et Christianorum, tum dogmatum, tum morum doctrina ferme omnis derivat. Tandem, ut quisque vestrum, his sapientiae studiis instructus, non sibi aut paucis, sed longe lateque de humana societate benemereri et iuvare quam plurimos possit, sapientiae studiis illa eloquentiae coniungat. Neque enim quis vestrum, quando haec omnia ad sapientiam studia excolenda sunt, in iis a doctoribus condiscendis dubitet consenescere. Consenescet sane, et nequicquam co nsenescet, si qua ex iis non rite instructus colat, si non ex suo cuiusque fine colat, si perverso ordine colat; ut quos Fabius Quintilianus eleganter in hoc argumento dixit «compendio morari»; eos argutius, nec minus ex