Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/73

Da Wikisource.

vero, ni fallor, dixeris, haerere, quia properant. Quid illud, quod nemini aeque plura obiici solent impedimenta, quam festinanti? Et qui confusis studiorum ordinibus agunt, ut in labyrintho movent, non promovent. At via omnium brevissima recta est : et ordinis haec virtus multa brevi loco concludere. At quia haec studia natura coniuncta et quo enarravimus ordine disposila, hominum vicio scissa saepe et turbata sunt, multa videntur, at reipsa non multa, sed eadem deprehendas multiplicata. Artium enim institutiones et scientiarum doctrinae, quas acroamaticas censuimus, et a doctoribus ediscendas, si nihil in aliis aliunde forinsecus accersatur (quid enim opus est accersiri, si omnia suo quaeque loco dispensate edocentur?) sunt /erme omnes brevissimae. Scientiarum artiumque historias exotericas esse existimavimus, ut eas per vosmet ipsos erudiri possitis. Atque habetis, optimae spei adolescentes, quod sequamini de studiorum fine et ratione consilium, si ab honestate spectetis praeclarissimum; si ab militate, optimum; si a facilitate, expeditissimum, quod me dedisse non poenitet: quia, quamquam sapiens non sim, in eo tamen dando sum sapientes secutus. Si semper faciunt, quia semper possunt: ego, quando mihi haec, quae dixi, corruptae meae naturae cognitio admonuit, in hac suasione feci ; quia in hac tantum potui, ut sedulo serioque et ex meae artis proprio fine vobiscum agerem, et prò mea virili parte humanam adiuvarem societatem.