Vai al contenuto

Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/174

Da Wikisource.

Hinc ad eiusdem reipublicae magnique iuris conditorem ^raduni faciens et in pulcherrimas aeternasque eius mentis ideas ( 0 prò humano captu animum intendens, rutilantem illam iustitiae iurisque agnoscit, itidemque uberrimum universi fontem iuris, cui caeli, terrae, maria, dementa et quae his continentur obtemperant, undeque minora iura deducuntur; adeoque ad ipsum fontem digitum intendit cum ciceroniano Scipione, qui ius dicebat de iustitiae fonte manasse, et cum Ulpiano, qui per speciem etymologine et more stoico affirmat «iuris» nomen a «iustitia» descendisse, hoc est ab eius idea quam platonici ipsam «iustitiam» vocant; estque vera et altissima iuris omnis origo, tradita libro primo Pandectarum , titulo primo, cuius prior pars inscripta est: De iustitia. Et quidem optima methodo, qua decebat ut summum caput iuris in ipso librorum capite esset collocatum, eadeinque via et ratione primus titulus primi libri Codicis inscriptus est: De Stimma Trinitate etc., quia Christiana religio aliam veram iustitiam aliudve summum caput iuris non agnoscit nisi Summam Trinitatem ( 1 2 ), in cuius lucis libro leges scriptae sunt recte vivendi et inde a legislatoribus haustae, adstipulante Augustino ( De Trinitate , XIV, 15), cuius verba digna relatu sunt: «Ubinam sunt istae regulae scriptae? ubi quid sit iustuin et iniustus agnoscit? ubi cernit habendum esse quod ipse non habet? ubi ergo scriptae sunt, nisi in libro lucis illius, quae Veritas dicitur, unde omnis lex iusta describitur?», etc. Quae vero iustitia finis est iuris, non illa est, sed illius imitatio effigiesque, crebris iustis illique similibus factis habituque voluntatis expressa et quidem mutabilis: sive hominis voluntatem spectaveris, quae in dies et horas mutatur, sive eius habitum, qui vix quidem et aegre deletur, non autem est indelebilis, constans, perpetuus, vicio humanae imbecillitatis; atqui illa aeterna est, immobifis, immutabilis, praestantia et constantia divinae mentis. Quamob (1) Quod iura sint ex genere rerum aeternarum supra corpus, quales Plato statuit ideas, libro i, capite clxxxv, g «Neque omnes», et libro n, parte ri, capite xx [V.] (a) Quod aeterna stirpa universi iuris sit Dei optimi maximi natura, posse , nosse, velie infinitum. Libro i, a capite ir [V.].