Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/286

Da Wikisource.

ctandum esse duxi, postquam officii me admonere verecunde, ut soles, humanissimeque voluisti. Mitto igitur ad te pauca illa quae De phalangio apulo hactenus edita sunt. Plura vellem mittere potuissem; sed nosti quam multis quamque alienis negotiis circumventus vivam. Sed heus tu! non eo tibi morem gessi ut scilicet tu mihi vicissim morem geras et palpum (non dico assentationis, a qua alienissimum te vivere et decet et facile mihi persuadeo, sed palpum amoris animique impense benevolentis) obtrudas; verum, si me amas, quod plurimis argumentis fretus te ex animo Tacere sat scio, debes subinde stigmata inurere medioraque subindicare ut quam paucissimis fieri potest mendis insignitus partus hic noster in lucem prodeat, iudicioque hominum politiorum sistatur. Ni feceris, periculum est ne de animo in me tuo, vir summe, posthac dubitare incipiam. Adiunxi tenue munusculum, non ut blanditias abs te elicerem, sed medico prorsus consilio; medicorum enim pervulgatum dogma circumfertur: «dulcia bilescere»; spero enim futurum, ut, bile concitata, patientae et lenitati, ad quas unice a natura factus es, nuntium remittas tantisper dum mea haec lectitare in animum induxeris. Sed plura quam vitae meae rationes ferunt. Tu, quid tibi faciendum sit, ex famae nostrae periculo constitues. Vale.

[Napoli, 1742.J

LXXXVI

A FRANCESCO SERAO

Ringrazia del libro predetto e lo elogia, scusandosi dal farvi emendazioni.

Iohannes Baptista Vicus Francisco Serao, viro clarissimo publico medicinae professori, s. p. d.

Liberant fidem suam qui ad solvendum aliquo iuris vinculo sunt obligati; at tu, vir clarissime, prò tua singulari benignitate erga me mihi misisti quae De phalangio apulo hactenus edideras. Ea tuae feracissimae menti et mira doctrinae et eruditionis suppellectile abunde instructae pauca videntur, et plura mittere