Vai al contenuto

Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/285

Da Wikisource.

dubitaremus. Sed quando sive episcopo puteolano, studiorum praefecto, sive marchioni Caietano Branconio, sive, ut ego coniicio, utrique ea mens insedit ut in honestandis aetatis tuae, meliore fortuna dignissimae, reliquiis operam studiumque ponerent, gratianique atque auctoritatem quam sibi merito suo apud regem sacratissimum pepererunt, impenderent; ego, qui unus e multis, sed minime vulgari aut tralaticio animo familiae tuae decora atque commoda prosequor, nullum finem faciam plausu ac praedicatione tam illustre facinus concelebrandi: tum animus est collegas lectissimos excitandi ut de gratiarum actione, tamquam prò publico ingentique beneficio ad supremos aulae proceres habenda, cogitent. Nihil profecto aequius, nihil universae scholae honorificientius, fortasse et fructuosius, fucrit. Interea, vir clarissime, quod coram propediem me facturum spero, per litteras saltem hanc tibi felicitatem ex animo gratulari protinus constitui, quamquam doleo mihi, cui animus voluntasque abunde suppetunt, verba hoc tempore deesse quae ingentem quam ex hoc nuncio laetitiam voluptatemque cepi, exaequare valeant. Tu modo, qua animi magnitudine ac facilitate es, quidquid ego infantia orationis meae suppressi, quod hominem utriusque studiosissimum in auspicatissimo filii casu apud parentem indulgentissimum agere ac destari decet, tecum ipse constitue. Nullum sane tam excellens ac exquisitum gratulationis genus comminisci prò summa tua eloquentiae facultate poteris, quod animi mei sensum intimumque affectum vincat. Vale.

[Napoli, poco dopo il 12 gennaio 1741.]

LXXXV

DELLO STESSO

Manda i fogli del libro sulla Tarantola, pregando il Vico di emendarli.

Iohanni Baptistae Vico V. C., professori emerito et historiographo regio, Franciscus Seraus s. p. d.

Libero fidem meam, vir clarissime, nec amplius mihi cun