Pagina:Vita di Dante, Petrarca e Boccaccio.djvu/148

Da Wikisource.

VITA JOANNIS BOCCACII

EGREGII POETE

SECUNDUM JANNOTIUM MANETTUM FLORENTINUM

INCIPIT FELICITER


Joannis Boccacius egregius sui temporis poeta ita petrarce in poetica (1) successisse (2) visus est ut ipse danti paulo ante successerat: nam sicut petrarcha septem supra decem etatis annos natus erat quum dantes ex hac vita discessit sic ante boccacium per novem annos nascens eius nativitatem precesserat. In hac itaque vicissitudinaria horunt prestantium poetarum successione huiusmodi acerrima eorum ingenia ideo iisdem pene temporibus ex ipsa natura pullulasse arbitrer ut in quo humanum genus per mille circiter annos destitutum fuisse videbatur in eo quasi opportune (3) post tot secula aliquantisper dedita opera restauraretur ne poetica ab hominibus (4) recessisse crederetur si diutius in tenebris iacuisset. Joannes (5) igitur cognomento boccacius a boccacio patre e certaldo quodam propinquo florentinorum oppido oriundo viro in primis (6) honesto atque mercatore nascitur quemadmodum ex pluribus scriptorum suorum locis atque ex epitaphio (7) suo quod ipse dictaverat evidentissime