Pagina:Vita di Dante, Petrarca e Boccaccio.djvu/44

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search


predia vastavit singula denique ipsorum bona vel in erarium redacta vel certe victoribus condonata.

Sed utinam Florentia mater scelestum hoc facinus nequaquam perpetrasses ne in tantam ac tam singularem ignominie notam perpetuo incidisses: hoc equidem poete tui exilium tibi ac nomini tuo tam infame tamque ignominiosum nequeo pro virili etiam nunc equo animo tolerare. Si itaque hoc loco me diutius continere non possum quin vehementer exclamem (52) ut ait ille parce precor florentia mater o stultas hominum mentes o ingratas civium contentiones o injustas mortalium actiones quid consequi putabas florentia parens si tantum ac tam singularem poetam prestantem civem tuum atque de te optime meritum in exilium egisses? gloriam et honorem si loqui posses te dicturam arbitrarer. Atqui vide etiam atque etiam considera tametsi hec tua presens consideratio nihil prodesse possit quominus tuum illud gloriosum nomen per universum pene terrarum orbem dedecoratum esse videatur. Vide inquam quanquam hec tua gloriosa cogitatio insanis frivola ac vana extiterit tantum enim abest ut ex hoc poete tui exilio gloriam consequaris quod maxima incredibilique ignominia apud omues orbis terrarum nationes non injuria notata esse videaris. At fortasse dices civilium partium studia hec atque hujusmodi facinora perpetrare