Scola della Patienza/Urbanus VIII

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Vrbanvs Papa VIII
Ad futuram rei memoriam

../ ../L'autore a chi legge IncludiIntestazione 10 agosto 2010 50% Da definire

Scola della Patienza L'autore a chi legge
URBANUS PAPA VIII
Ad futuram rei memoriam

Exponi nobis nuper fecit dilectus filius Hermannus Scheus Bibliopola Almae Urbis nostrae, quod ipse quondam bon. mem. Francisci de Sales Episcopi Gebennensis Tractatum de Amore divino è Gallico, ad quondam Hieremiae Drexelij Presbyteri Societatis Iesu opera è Latino in Italicum idioma respective traslata imprimi facere intendit. Veretur autem ne alij, qui ex alieno labore lucrum quaerunt, Tractatum, opera praedicta sic translata imprimi facere curent, in ipsius Hermanni praeudicium. Noseius indemnitati, ne ex impressione huiusmodi aliquod dispendium patiatur providere, illumque specialibus favoribus, gratis prosequi volentes, a quibusuis ex communicationis, suspensionis, interdicti, alisque ecclesiaticis sentensys, censuris, poenis a iure, vel ab homine quaius occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum praesentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes, absolutum fore censentes. Supplicationibus dicti Hermanni nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati: Eidem Hermanno vt Decennio proximo durante, a primaeua dictorum Tractatus, operum, dummodo tamen antea, a dilecto filio Magistro Sacri Palatii Apostolici approbata sint impressione computandum. Nemo tam in Urbe, quam in reliquo statu Ecclesiastico mediatè, vel immediatè nobis subiecto tractatum , opera huiusmodi, fine speciali dicti Hermanni, aut eius heredum, successorum, vel ab eis causam habentium licentia,imprimere, aut ab alio vel alys impressa vendere, seu venalia habere, seu proponete possit, valeat Apostolica auctoritate, tenore praesentium concedimus e indulgemus.Inhbentes propterea universis, singulis utriusque sexus Christi fidelibus praesertim librorum impressoribus, sub quingentorum ducatorum auri de Camera, amissionis librorum, typorum omnium pro una Camerae nostrae Apostolicae, ac pro alia eidem Hermanno, pro reliqua tertys partibus, accusatori, Iudici exequenti irremissibiliter applicandum, eo ipso absque ulla declaratione incurrendum poenis, Ne decennio huiusmodi durante Tractatum, opera huiusmodi, aut aliquam eorum partem tam in Urbe, quam in reliquo statu Ecclesistico praedictis sine huiusmodi licentia imprimere, aut alibi ab alio, vel alys impressa vendere, aut venalia habere seu proponere quoquomodo audeant, seu praesumant. Mandantes propterea dilectis filys nostris, Apostolicae Sedis de Latere Legatis seu Vicelegatis, aut Praesindentibus, Gubernatoribus, Praetoribus, aliis Iustitiae Ministris, Provinciarum, Civitatum, Terrarum, locorum status nostri Ecclesistici quatenus eidem Hermanno eiusque heredibus, successoribus, seu ab eis causam huiusmodi habentibus in praemissis efficacis defensionis praesidio, assistentia, quandocunque ab eodem Hermanno, seu alys praedictis fuerint requisiti poenas praedictas contra quoscunque inobedientes irremissibiliter exequantur. Non obstantibus constitutionibus, ordinationibus Apostolicis, ac quibusuis statutis, consuetudinibus etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quauis firmitate alia roberatis, privilegys quoque indultis, litteris Apostolicis incontrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis, approbatis, caeterisque contrarys quibuscunque. Volumus autem quod praesentium transumptis, etiam in ipsis Tractatu, operibus impressis manu alicuius Notary publici subscriptis, sigillo alicuius personae in dignitate Ecclesiastica constitutae munitis eadem prorsus vbique fides adhibeatur, quae adhiberetur praesentibus si forent exhibite, vel ostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris, die XXVI. Aprilis MDCXLI, Pontificatus nostri Anno Decimoctavo.

M.A. Maraldus