Tractatio prima de mundo/Quaestio tertia

Da Wikisource.
Quaestio tertia

../Quaestio secunda ../Quaestio quarta IncludiIntestazione 25 settembre 2022 75% Da definire

Quaestio secunda Quaestio quarta
[p. 27 modifica]

Quaestio tertia.

De unitate mundi et perfectione.


Quaeritur p.oQuaeritur primo, in hac difficultate, an sit demonstrabile unum tantum dari mundum, cum Aristoteles, p.o Caeli a t. 77, id se demonstrasse existimarit.

Conclusio p.aDico, primo, unum tantum esse mundum. Probatur, primo, ex Platone: unum tantum est exemplar mundi; ergo [etc.]. 2o, ex Alberto in p.o Caeli tra. 3 c. 5 et 6; quia ex primo motore, qui est tantum unus et non potest multiplicari cum non sit materia, et ex locis mobilium quae sunt in mundo, id aperte colligitur. Adde, quod si essent plures mundi, non posset assignari ratio cur essent tot et non plures. 3o, ex D. Thoma in p.a parte qu.o 43 art. 3, ex ordine in rebus [p. 28 modifica] a Deo creatis existente: quia mundus unus dicitur unitate ordinis, secundum quod quaedam ad alia ordinatur: sed quaecunque sunt a Deo, habent ordinem ad invicem et ad ipsum Deum: ergo necesse est ut omnia ad unum mundum pertineant. Et hic modus argumentandi est etiam Aristotelis, 2o Met., colligentis ex unitate ordinis in rebus existentibus unitatem primi motoris illas gubernantis. Hinc intelligitur error DemocritiEx hoc intelligitur error1 Democriti et sectatorum, qui asseruerunt plures esse mundos: ideo enim id senserunt, quia non posuerunt causam mundi sapientiam suo loco cuncta disponentem, sed casum, existimantes et mundum hunc et alios infinitos ex atomorum concursu casu fuisse factos. 4o, probatur ratione: mundus in hunc finem est procreatus, ut in Dei cognitionem mens nostra deveniret; sed ad hanc Dei cognitionem acquirendam satis est unus mundus; ergo [etc.]. Minor probatur: duo sunt quae in Deo considerari possunt, unitas essentiae et perfectionum infinitas; sed haec duo nobis mundus repraesentat2, cum et sit unus, et varias ac diversas rerum species sub se complectatur; ergo etc.

Conc. 2a.Dico, 2o, non posse demonstrari unum esse mundum, licet certum sit non dari plures. Secunda pars conclusionis patet ex Sacra Scriptura, nam Moses unius tantum orbis procreationem tradit, et ex rationibus allatis. Prima pars probatur: quia si posset demonstrari unum tantum esse mundum, posset vel propter cognitionem sensuum3, vel propter experientiam, vel propter rationem evidentem: non primum, quia nullus vidit plures mundos non esse; neque secundum, quia experientia dependet a sensu; neque tertium, quia non repugnat a Deo plures effici potuisse mundos. Rationes autem Aristotelis, quae habentur in hoc libro a t. 77, quibus se putat demonstrasse unitatem mundi, facile solvuntur.

Prima ratio Aristotelis. Solutio. 2a ratioPrima est: mundus hic habet totam materiam possibilem; ergo implicat aliam dari. Solvitur, quia falsum est quod assumitur. Secunda ratio est: quia si essent plures mundi, sequeretur terram unius naturaliter ferri ad terram alterius mundi; idemque est iudicium de caeteris elementis: sed hoc est absurdum, tum quia terra non haberet locum determinatum, tum quia contingeret illam ascendere et descendere; quod abhorret4 a ratione. Solutio.Solvitur: quia, si essent plures mundi, terra non moveretur nisi ad centrum sui mundi; et huius ratio est, quia terra non haberet locum determinatum, nisi [p. 29 modifica]quatenus esset pars integralis universi, unde non moveretur nisi ad illum locum in quo esset pars; et idem dico de aliis elementis. 3a. ratio.Tertia est: quia, si accipiamus terram alterius mundi transferri ad centrum huius mundi, vel ille motus erit naturalis vel violentus: si primum, ergo non naturaliter quiescebat in centro alterius mundi, quod videtur absurdum; si secundum, ergo in centro huius mundi naturaliter quiescit, quod videtur repugnare rationi. SolutioSolvitur: quia quamdiu terra esset in alio mundo et transferretur ex illo centro, violenter moveretur; cum primum autem pervenisset ad hunc nostrum, naturaliter in illo moveretur. Alii respondent, quod si fuissent conditi plures mundi, unicuique elementorum fuisset determinatus motus in suo mundo. Quaeres po.Quaeres hic, an quos Deus potest efficere plures mundos, efficere possit huic omnino similes: nam D. Thomas, ubi supra, videtur negare, docens, in solutione ad 3, non esse possibilem aliam terram quam hanc mundi huius; quia, si esset possibilis, naturaliter ad centrum huius mundi ferretur ubicumque esset. Resp.Dicendum tamen est, D. Thomam intelligendum esse de potentia naturali vel de ordinaria, ut etiam ipse alibi et communis theologorum5 consensus fatetur, docendo Deum posse efficere plures mundos huic omnino similes, cum per unius effectionem illius infinita potestas non exhauriatur6, et quicquid facit sit optime factum7. Quaeres 2o.Quaeritur, 2o, an Deus potuerit addere aliquas species huic universo, vel efficere alios mundos habentes species perfectiores, essentialiter ab his quae sunt in hoc mundo distinctas. P.a sententia.Scotus, in 3o dist. 13 quo. prima, et Durandus, in p.o dist. 44 q. 2a, negant, sentientes perveniendum tandem esse ad aliquam creaturam finitam, qua nulla perfectior effici potuerit; imo asserit Durandus, probabilissimum esse Deum procreasse in hoc mundo omnes species possibiles, atque ita, consequenter, neque hunc mundum, neque alium, perfectiorem a Deo potuisse effici. 2a sententia.Melius tamen D. Thomas, in p.a parte q. 21 art. 6, et alii fere omnes, sentiunt Deum posse efficere perfectiores in infinitum propter suam vim infinitam: ex quo etiam patet, cum Deus possit efficere plures mundos in infinitum, posse etiam illos efficere perfectiores in infinitum. Quaeres 3o. P.a opinio. Quaeritur, 3o, an Deus potuerit efficere creaturas in hoc mundo perfectiores quam effecit. Videtur non: quia id quod est optimum non potuit fieri melius; sed omnia optima sunt, quae a Deo facta sunt; ergo [etc.]. Not. duplex perfectio. P.a conclusio.Advertendum est, duplicem dari [p. 30 modifica]perfectionem: essentialem alteram, alteram accidentalem. Dico, iam primo, omnes res mundi potuisse fieri a Deo meliores perfectione accidentali; nam potuisset Deus efficere hominem sapientiorem, etc.: ratio est, quia neque repugnat Deo habenti virtutem infinitam, neque rei, potuisse etc. Conclusio 2aDico, 2o, Deum non potuisse efficere creaturas perfectiores essentialiter quam sint. Probatur: quia essentiae rerum consistunt in indivisibili: ad hoc facit exemplum D. Thomae, ubi supra, de quaternario numero qui non potest augeri vel minui nisi mutetur, desumptum ex Aristotele in Met., qui dixit ita se habere essentias sicut et numeros. Ad argumentum.Ad argumentum respondeo, res omnes creatas optimas esse, collatas ad universum, non autem secundum se consideratas, propter ordinem decentissimum illis a Deo tributum in quo rerum omnium bonum consistit: quo fit ut si unum aliquod, ex his quae sunt in universo, esset melius, corrumperetur proportio totius orbis; sicut si una chorda8 plus intenderetur, corrumperetur testudinis melodia.

Quaeres 4oQuaeritur, 4o, an mundus sit perfectus. Videtur non esse: tum quia in illo reperiuntur monstra et defectus, tum quia non semper habet suas species actu existentes, tum quia illi possunt addi multae species perfectiores; quae omnia imperfectionem declarant. Not perfectum dupliciter.Adverte, pro solutione, aliquid posse dici perfectum dupliciter: vel simpliciter, vel secundum quid. Perfectum simpliciter, dicitur illud cui nihil addi potest in perfectione; perfectum secundum quid, illud est quod in suo quidem genere est perfectum, non tamen habet perfectionem omnem possibilem. Not. 2o universum quadrifariamAdverte, 2o, universum quadrifariam accipi posse: vel pro aggregato ex Deo, intelligentiis, orbibus caelestibus, et sublunaribus; vel pro aggregato ex dictis, excepto Deo; vel pro aggregato ex corporibus caelestibus, et sublunaribus; vel, demum, pro aggregato ex sublunaribus tantum. Conclusio pa.Dico, iam primo, mundum primo modo acceptum simpliciter, esse perfectum, cum Deum complectatur sub se perfectissimum etc. Conclusio 2a.Dico, 2o, mundum in tribus aliis acceptionibus, esse quidem perfectum secundum quid, non tamen simpliciter. Probatur prima pars, quia, ut etiam docet Aristoteles t. 4 huius libri, universum in sua integritate est perfectum, propterea quia continet omnia entia, contingentia et necessaria, corruptibilia et incorruptibilia, corporata et incorporata, et demum quia sapientissimus Deus, nisi perfectum illum procreasset, in suo opere fuisset imperfectus. Probatur [p. 31 modifica]secunda pars, quia mundo, in tribus illis modis accepto, potest addi quid perfectionis, idest Deus; tum quia Deus potuisset alium mundum perfectiorem creare, et in hoc plures species perfectiores. Ad P.um argumentumAd primum in contrarium respondeo, monstra et defectus bifariam posse accipi: vel secundum se praecise, et hoc modo dicunt imperfectionem; vel in ordine ad universum, et hoc modo dicunt perfectionem: nam universi perfectio in rerum varietate consistit, quemadmodum ornatus et perfectio figurae in varietate colorum posita est, quorum alii sint imperfectiores aliis. Ad 2um arg.Ad secundum respondet Iandunus9, species semper actu existere, et, quando non sunt in nostro emispherio, esse in alio. Respondent alii, satis esse existere species in suis causis potentia. Dicerem ego, ad perfectionem universi non requiri actualem specierum imperfectarum existentiam, sed satis esse, ad perfectionem universi, ut illae suis temporibus existerent. Ad 2um arg.Ad tertium, patet ex dictis.

Quaeres ult.o P.a opinio.Quaeritur ultimo, an Deus simul cum mundo sit perfectior se ipso solo. Quidam negant: quia Deus continet omnes perfectiones quae sparsim reperiuntur in creaturis; quo fit ut solus sit aeque perfectus, ut cum omnibus creaturis acceptus. 2a op.oAlii, referente Durando, idem sentiunt, sed propter aliam rationem: nimirum, quia ita se habet punctum ad lineam, ut creaturae ad Deum; immo longe maior est proportio inter punctum et lineam, quam sit inter creaturas et Deum: sed punctum additum lineae non efficit illam extensiorem: ergo neque creaturae additae Deo efficient illum perfectiorem. 3a op.oDurandus, in p.o dist. 44 q. 3, existimat creaturas addere quid perfectionis, non quidem intensive sed extensive. Ratio illius est, quia plura bona sunt perfectiora, extensive, quam pauciora: sed Deus et mundus sunt plura bona: ergo [etc.]. Confirmatur: quia Deus non continet perfectiones omnium rerum formaliter, sed tantum eminenter: at perfectiones formaliter creaturarum habent aliquid perfectionis in se: ergo [etc.]. Adde his, quod alias Deus, procreando universitatem hanc rerum, nihil boni effecisset. Haec sententia mihi probatur.

Ad p.um arg.Ad primum in contrarium, patet ex dictis. Ad 2um.Ad secundum respondeo, illud exemplum non esse ad rem: quia punctus est omnino indivisibilis; unde, additus lineae, non mirum est si non efficiat extensionem: at vero creaturae sunt quid bonum; unde, additae Deo, poterunt efficere maius bonum, extensive.

Varianti

  1. 7. orror
  2. 15. representat
  3. 21. sensum
  4. 34. aboreet
  5. 18. teologorum
  6. 20. exauriatur
  7. 21. factus
  8. 15. corda —
  9. 9. Indunus