Vai al contenuto

Zanitonella/Ecloga - De imbriagatura

Da Wikisource.
Ecloga - De imbriagatura

../Mira Tonelli vis ../Ecloga IncludiIntestazione 14 maggio 2022 75% Da definire

Mira Tonelli vis Ecloga
[p. 33 modifica]

ECLOGA DE IMBRIAGATURA

Tonellus, Garillus

To. 800 O fortuna, nimis povero crudela Tonello,

qua causa tanti per te mihi dantur afanni?
cur non hanc animam streppas de corpore tandem?
nonne mihi satius un trattum fundere vitam,
quam totis giornis ter mille morire fiatas?
805es, fortuna, canis, stronzus, gattique carogna,
et tamen a pazzis lac, zuccar, melque vocaris,
quos utinam facias te te cognoscere tandem.
Nonne finadessum meque huc meque arripis illuc,
et florentinae iactas de more balettae?
Ga. 810 Quid turbulentus facis hac, Tonnelle, sub umbra?
nunc ego rampatus longam scalvare pioppam,
ut virdo possim foiamine pascere capras,
audivi lacero te suspirare magono.
Te precor ut voias marzam buttare deforas.
815Tu scis non pocum strettos nos esse parentos,
tu scis quam savius villa sum dictus in ista;
conseium quapropter ego cotale trovabo,
quod pones zosum fors et dabanda travaium.
To. Nunc nunc pensabam quia me grezare venires.
820Vade viam, quantumque potes te porta dequium.
Ad corpus sancti, quod blastemabo, lupini,
si, Garille, loco non te distollis ab isto
plus de cinquanta parebimus esse todescos.
Ga. Nonne tibi dico quam sis, Tonnelle, maruffus?
825guaios scire tuos inguro, daboque socorsum,
et vis ad primam sic me cazzare parolam?
To. Deh guarda, guarda, non magnus bastat afannus,
qui mihi nocte cavat milzam, giornoque coradam,
si non hic etiam veniat mihi iungere doias.

[p. 34 modifica]
830Expecta, poltrone, volo tibi rumpere schenam;

fors fors pentibis mihi nunc venisse davantum.
Ga. Vade pianinum, rogo te, mi chare Tonelle;
an, poverine tuum, tolerabis battere barbam?
To. Si tibi perdono, veniat mihi pinfer in occhis,
835guarda, vilane, dabo quod cercas, quod ve talentas.
Ga. Horsu, ne facias, es mattus? atriga furorem.
Qui sumus ignoras? sta retro, dico, padimma.
Mò, sagurate, tuum sic fers tractare parentum?
sta quetus, requia, quid dixi? quid tibi feci?
840nonne parolinas usavi dire melatas?
To. Nonne simelmenter tibi dixi: — Vade, Garille? —
scire quid importat mea te pensiria? nunquid
sub sagramento tibi sum parlare tenutus?
guarda meos oculos, si vis cognoscere doiam.
Ga. 845 Do, Tonelle, tibi perdonum, doque rasonem,
te quia comprendo nimiam sburlasse gramezzam.
Attamen un pocum voias audire sodalem,
perque guisam nullam compagni verba refudes.
Dic su cuncta mihi, marzum mihi spuda figatum;
850quamvis penserum tua mangiet corda cativum,
omne tamem charo debes scoprire Garillo,
taiandumque bono medico praebere bognonem,
qui mala cervelli pensiria pacificagat,
si tamen infirmus malattiam significagat.
To. 855 Quid mihi tu tantum sine fructu rethoricagas?
vin quod ego dicam veruni tribus omne parolis?
unxisti fortasse musum, fiascum ve basasti,
et mihi ieiuno venisti orare quatrhoras.
Num sine crevello valeam purgare ceserchiam?
860si mihi sorbottum das vini, cuncta sborono.
Cuncta foras butto, quia vinum cuncta palesat,
dummodo sit vinum civis, non vappa vilani.
Ga. Si non una tibi bastat gorgada botazzi,
ecce meo totum socio do, dono botazzum.
865Sunt ad comandum chari mea quaeque Tonelli,

[p. 35 modifica]
nec libi torchiati datur pissacara vini,

nec quae ranarum nascuntur supra culattas,
musta visentinis haec sunt spinata tinazzis,
hoc mea donavit modo me patrona fiasco,
870namque tuli binos illi de more caprettos.
To. Da mihi, clo clo, bibi, non gustat Roma miorem.
Ga. Quid Romam allegas? non nostrae regna Cipadae
tam bona gustavit, gustat, gustabit avantum.
To. Tu quoque barillo da, me cernente, bufettum.
Ga. 875 Sum contentus, eris nunc satisfactus ad unguem.
Lassa netare musum; clo clo, iam mezzus habetur.
Tuque ancum, compagne, sona, day, stricca, Tonelle.
Nonne bonum? muffam ne sapit? dic hora, comenza,
dic tua Garillo moestae pensiria testae.
880Ecce orecchiarum busos deslazzo gemellos.
To. Ab Iove principium buttae, vini omnia plena.
Boccalides Musae, paulo meliora bibamus.
Non omnes vinessa iuvat, picolique marelli:
si bibimus gregos, greghi sint gutture digni.
885Sed quid ego, fradelle, tibi contare volebam?
Ga. Doh cancar, testam ne tulit possanza botazzi?
Gratta caput, revocat capitis grattatio mentem.
To. Nunc scio quid sit amor, veteres migrate coconi.
O imbriaghe puer, nimium ne crede barillo.
890Vina adaquata cadunt, vernazza ribula leguntur.
Mi Garille, fugit me quidquid dire parabam,
nescio qua mihi nunc grossedine testa gravatur,
quos habeo dentrum plene cognosco travaios,
lingua tamen parlans zoccos streppare videtur.
895Dicam domanum passutus quinque manestris,
seu sint panizzae, seu sit muliebre polenta,
namque polentarum sensus mangiamen aguzzat.
Ahn, sed ego tandem recolo, iam tornor acasam.
Oyme quot et quales sub milza porto rasoros!
900Non bastat quoniam squarzant sine fine tapinum,
sed quid ab ognuno ceu vulgi fabula soior?

[p. 36 modifica]
Non tibi sanglottos, tibi non suspiria narro,

quae per iter colli vellent uscire magonem,
sed quia sunt troppi, quia se l’un l’alter adossant,
905en per iter culi braghis sorantur ab imis,
efficiuntque meras suspiria multa corezas.
Ga. Iam perdono tibi, narrasti cuncta per orden,
nunquam pensassem te tosum prendere gattam,
et disguantatum nasos moccare civettis.
910Certe bisognabit tandem cagare stopinos.
Quid me sponsonas? intelligo, labra sugasti.
Ecce barilus adest iterum, bibe rursus et ancum.
To. Goffa refudaret talem zentaia bevandam.
Clo clo, panza tumet, nolo plus, testa caminat,
915fertque caput secum, verum, quid dire volebam?
Ga. Dicebas quod panza tumet, rallenta corezam.
To. Nescio si potero mollare, tof, altera tuf tof.
Ga. Non sic aio tibi, voias lentare corezam:
dico centuram fibiis ammolla solutis.
920Heu quia nam tantae cinxerunt astra fumanae,
guastatur tempus, ne fors bagnemur eamus.
To. Tu quoque caldus eris, ni fallor, ab igne botazi.
Ecce stat ad mediam gambam sol altus et inquis:
— Guastatur tempus, cinxerunt astra bocali. —
925Sed recitare volo bellam, Garille, fiabbam.
Ga. Hor là, commenza, sed oh vadit tot mundus atornum,
quo casamenta volant? quo caprae, quo mea vacca,
quo mea vacca, inquam, volat alta, viamque meatur?
To. Perdere nolo capras.
Ga.   Nec volo perdere vaccam.
To. 930 Curre, Garille, retro, quo curris? volta de quaium.
Ga. Tu quoque delaium, quo, quo, Tonnelle, ritorna:
quo sine me? casco, veniat codesella fiaschis,
atque visentinae creppent in frotta barillae,
quae mihi cervellum tot ghebbis imbratarunt.
To. 935 Es coctus plusquam crudus, compagne, nec ipse
sum liber, coepi gattam, simiamque piavi.

[p. 37 modifica]
Ga. Sta, Tonnelle, susum, quid cascas? surge, gaiarde.

Huic palo te tacca manu, quem strettus abrazza.
Heu quia non unum video sed mille Tonellos.
To. 940 Sic ego non unum video sed mille Garillos.
Oh quot quot pegorae pascendo per aëra vadunt,
turchinamque gerunt lanam, montonus azurrus
sturlat cum vacca virda, bona sera patrona.
Vos dare bon vinum Grillo, briagare Tonellum.
945Trincher tartofen, io io, mi star sine testa.
Ga. Ne tibi penserum des, o Tonnelle, panada:
tantum quem stringis manibus ne desere truncum,
donec trapasset vini scalmana paditi.
Hui quantas ego cornutas contemplo civettas.
To. 950 Non sunt scornutae, non sunt, Glirille, carettae,
sed quem taccatum portas gallone balestrum.
Octo tirasti frizzas, ego quinque verettas.
Stas frescus, nec me zenari mesus aghiazzat.
O quantis tantis impletur testa saiottis!
Ga. 955 Ecce lagus Paiae, quid erit? nodabimus ambo,
ambo ne ranocchii nodabimus arte sotacquam?
To. Despoiare libet, sum nudus, tuque camisam
tira, Garille, foras: en Paiae nodo per undas.
Ga. Sic facio, sed cur non bagnat Paia culattas?
To. 960 Imo cavant ochios buschae, imo pulvis anegat,
imo quidquid ago, video, tangoque botecchia est.
Ga. Me miserum, Tonnelle, iuva, me prestus aiutta.
Una caret forzis nervo mihi gamba tirato,
oyme tirat nervus, est granfus, porge botazzum.
To. 965 Tu ne botazzum iterum? faciamus, prende botazzum.
Ga. Da cito, ne tarda, morior, volo vivere, clo clo,
ecce bibo, sursumque bibo, bibe tuque, Tonelle.
Gratia sit semper savio renduta fiasco,
me sua de grandi prigolo reverenda traxit.
970Imbriagus eram nuper, sum nettus adessum.
Sic morzare focum focus alter saepe solevit,
sic modo vinorum purgarunt vina fumanas,

[p. 38 modifica]
pro quibus intrarat nos quinta essentia talis,

qualis non intrat lanzos in tempore brindes.
To. 975 Ecce serenantur nobis solaria coeli,
quaeque suo primo res est tornata logino.
Sum Tonnellus ego, tuque es, Garrile, Garillus.
Ga. Ergo repossemus nos ambo glande sub ipsa,
non sine proposito fuerit dormire quatrhoras.