Baldus/Liber quartus decimus

Da Wikisource.
Liber quartus decimus

../Liber tertius decimus ../Liber quintus decimus IncludiIntestazione 11 luglio 2022 75% Da definire

Liber tertius decimus Liber quintus decimus

[p. 273 modifica]

LIBER QUARTUS DECIMUS

Memnon, ab Aurora iam missus matre, fugabat
cum scutica Chiozzam, Capram, Braccumque baiantem,
innumerasque alias stellas de tramite coeli,
per quam nunc debet transire caretta parentis:
5noxque viam scapolat, visis splendoribus albae.
Baldus, apollineos cernens uscire cavallos
extra orizontem, carrumque tirare brasatum,
talia contemplat, mox sic cum Cingare parlat:
— O Cingar, grandis me nunc maravilia brancat,
10nec scio qua guisa possunt, quae cernimus, esse.
Nonne vides solem plus largum, plusque rotundum
quando foras exit nascens, quandove tramontat,
quam cum sustollit per coeli culmina carrum?
Praeterea nunc fert tam rossum ille visazzum,
15quod mihi barillam corsi trincasse videtur. —
Cingar ait: — Magnas cosas mihi, Balde, rechiedis,
quas nimis astrologi dudum schiarire fadigant,
nam super humanos sensus ea facta provantur.
Sed tamen insigni quidam de semine gregus,
20cuius (si memini) Piationi nomen habetur,
astronomusque alius Tolomellus, Iona propheta,
Solon, Aristotel, Melchisedech, Oga Magoga,
talia tractarunt per magnos sparsa librazzos. —
Quando Leonardus sic audit nomine grosso
25Cingara philosophos, Ogamque referre Magogam,
corripitur tanto grigno, strepituque risaiae,
ut prostratus humi iam crepare videtur.

[p. 274 modifica]

Baldus at, usanzam qui norat Cingaris ante
millibus in cosis, tantum soghignat et inquit:
30— Cingar, es astrologus? numeras num sydera, Cingar?
O si te nossem has ipsas studiasse facendas,
me fortasse ista fecisses arte magistrum. —
Nil ridet Cingar, sed stat gravitudine tanta,
quanta Pytagoras non staret supra cadregam.
35Mox ait: — O quoties olim te, Balde, gabavi,
o, inquam, quoties oselatus, Balde, fuisti.
Me de nocte quidem pensabas ire robatum,
seu sbusare ussos seu rampegare fenestras,
sed (cancar veniat mihi nunc, si dico bosiam)
40nocte ibam stellas ad contemplare fogatas.
Montabam intenta super altas mente pioppas,
ut possem melius coelum guardare propinquum.
     Cernebam lunam, macchiata fronte, biancam,
distenebrare maris scoios, terraeque paësos.
45Cornibus aguzzis, nunc paret scorza melonis;
cornibus impletis, nunc est pars meza taieri;
cornibus aggiuntis, nunc fundamenta tinazzi.
Haec in cervello non lassat stare legeros,
namque illam sentit cerebros picigare Valenza,
50quae urbs in Spagna stultorum millia pascit.
Villani, quamvis sint de lignamine grosso,
hanc tamen observant quando est taiabilis arbor,
namque solent gigni sub cortice saepe caroles.
Hanc servant medici, quando medicina malato
55danda sit; haec faceret quandoque cagare budellas.
Hac lucente, stryae godunt, saltantque stryones,
qui tunc se spoliant nudos ad cornua lunae,
moxque diabolicis ungunt sibi membra cirottis,
inde super gramolas, trespos, et guindala, zoccos,
60supraque cadregas tota illa nocte cavalcant.
Desperare facit nocturnos luna ladrones,
nam contrabandos retegit, mostratque palesos.
Nunciat haec pluvias, vultum nigrefacta rotundum,

[p. 275 modifica]

nunciat et nautis rubea cum fronte procellam.
65Continet hoc bassum freddi regnamen olympi,
atque lusentatur phoebeis nocte cavallis;
hanc tamen interdum Pluto strassinat ad Orcum,
quae pomgranati fuit aggabbata granellis.
     Te quoque, Mercuri, pochinas cerno fiatas,
70qui fur es et latro et primus in arte robandi.
Namque times, ne quum per coeli rura caminas,
teque fretolosis adiungat Apollo carettis,
teque giusum burlans faciat spezzare colengum.
Tu tua supra casas lunae casamenta locasti:
75sunt ubi sex centum pegorae, cridantque bebeum
mille caprae, totidemque boves, asinique, somari,
mille casalenghi porci, gobbique camelli.
Tu scorris mundum, facis hinc, facis inde botinos,
quos trahis ad coeli furacia tecta secundi.
80Alatum portam semper tua testa capellum,
alatos portat semper tua gamba stivallos,
fatidicam portat semper tua dextra bachettam,
quando ambassatas huc portas patris et illuc.
Tu mercantiam traficans, vadisque redisque,
85tu ventura canis, tibi multum musica gradat,
tu guerram si vis compagna in gente maneggias,
tu pacem si vis sdegnata in gente ritornas.
Heu patrone meus, tibi me recomando ladrettum,
ne triplicem supra forcam me lazzus acoiet.
     90Sed iam de Veneris coelo nunc sermo fiatur.
Ipsam mirabar Phoebi seguitare pedatas,
quando idem Phoebus neptunia regna sotintrat.
O quantas voltas plantavit cornua zoppo
ghiottoncella viro, fusosque in vertice tortos!
95Vulcanum siquidem Veneris patet esse maritum,
sed populi siquidem Venerem patet esse maritam.
Dum martellabat ferrum Vulcanus in antro,
Mars occulte suo vangabat semper in horto.
O quot Vulcani, quot Martes, quotve bramosae

[p. 276 modifica]

100prevendae alterius mulae, vaccaeque trovantur!
Ista Venus terzo casamentum fixit in orbe,
per quem, nympharum multis comitata brigatis,
it nitidas relegendo rosas, violasque recentes,
mentam, garofilos, mazuranam, basalicoium.
105Ghirlandas texunt, frescadas, serta, corollas,
diversosque canunt strambottos atque sonettos,
diversasque sonant arpas, manacorda, leuttos.
Hic semper saltant, ballant, danzantque puellae,
seque lavant nudas in fontibus atque laghettis.
110Venticuli molles myrthorum frondibus atque
floribus insultant, frescas ornantibus herbas,
et straccatarum nympharum pectora mulcent.
Hic fagi, pini, cedri, pomrancia, nespoi,
spernazant umbras, ubi nymphae corpora possant.
115Ad cazzam vadunt, arcos et stralia portant,
discazzantque leves dainos, agilesque caprettos.
Non mancant boschi de cedris, deque narancis,
de myrthis, lauris, lentiscis, atque ginepris.
Non ibi villani terram vangare fadigant,
120non ibi villanae stoppam filare videntur,
non ibi plantantur ravanelli, porra, cipollae;
non aium, capiti nocuum, tyriaqua vilani;
non ibi sub spinis, urticis, atque ruidis
stant serpae, rospi, bissae, turpesque ranocchi.
125Hic est grata quies, hic pax, hic plena voluptas,
hic sunt gentiles animi, gentilia corda.
Dumque Venus tanto gaudet bellina diporto,
expectat donec vult sol equitare per orbem,
quem leggiadra suis cupiens anteire carettis,
130plus bellas mandat sibi retro venire puellas,
quae impositis capiti ghirlandis, quaeve tenentes
in manibus virides frascas, madidasque rosada,
compagnant dominam, saltantes atque canentes.
Illa praeit, recreatque polos, et plena rosarum
135vadit ad oceani regnum, quo spumea nata est;

[p. 277 modifica]

cuius tirratur niveis carretta columbis,
quumque propinquantem sentit succedere Phoebum,
en scoprit rutilam tremulo de gurgite frontem,
atque sui formam visi mortalibus offert.
140Iamque omnes alias discazzat ab aethere stellas,
et modicis parvam generat splendoribus umbram.
     Sat Veneri dictum: Solis veniamus ad orbem,
qui medios inter cerchios sua regna governat,
atque suum quarta fabricavit sede palazzum.
145Chortem banditam portis ibi semper apertis
Sol tenet, et cunctis intrandi nulla temenza est.
Hic habitat vecchius barbatus, nomine Tempus.
Tempus, quo nihil hac rerum sub mole terendum
parcius, usque adeo rapidis se surripit horis.
150Qui semper varios horatim parturit actus,
qui nec pensero manet unquam saldus in uno.
Nunc vult, nunc non vult bagatella, magisque legerus
quam busca aut folium, quod ventus in aëra menat.
Ille sibi quandam tenet in cantone botegam.
155Pulveris orloios fabricat, plenosque rodellis.
Matronam coepit propria pro coniuge bellam
nomine Naturam, quae centum mille fiolos
impregnata parit, nec maium tendit ad altrum,
quam stimulare virum lecto, quam ventre pieno
160disvulvare homines, castrones atque cavallos.
Praecipue tamen ipsa duos de Sole fiolos,
atque duas habuit, Tempus cornando, fiolas.
Hos nondimenum pensaverat ipse bonhommus
esse suam prolem, quorum sic nomina fecit:
165Primavera, Aestas, Autumnus, denique Vernus.
Primavera fuit Veneris maridata putello,
qui gerit in spallis alas de more civettae.
Nudus it, et nullis tegitur vergogna mudandis.
Fert arcum semper caricum, plenamque guainam
170stralibus innumeris, adeoque sotilibus, ut vix
fila sotila magis possint filare begatti.

[p. 278 modifica]

Sunt tamen effectu variae, quas iste sagittas
slanzat osellazzus, varios quia spargit afannos,
cum quibus ad coccam plus centum millia cordas
175dissipat ognannum, sed nil frustatur azalum.
Una sagittarum sors est, cui puncta piombi,
unde remucatur nescitque forare coëllum,
nec penetrare potest, nolente Cupidine, panzam.
Unde travaiato gentes sub sydere natae
180vel sibi colla tirant, vel ferro viscera passant.
Nam quis homo non se vel desperatus apicchet,
vel de praecipiti sibi rumpat turre colengum,
si miser, infelix, tragicus, sprezzetur ab illa,
quam solam pensat, cupit, ardet, laudat, honorat?
185Haec venit a dardis plumbi desgratia: quod, quam
meschinellus amas, ab eadem spretus odiris,
unde necessaris fato te tradere forchae.
Altra sagittarum species aurata refulget,
quae scoccando oculos intrat, filzatque magonem
190trincerasque animi spezzat, murosque rasonis.
Hac feriente, cadunt ab honesto corda volero.
Hac feriente, cito mentis spezzantur habenae.
Hac feriente, iacent conseia salubria spallis.
Hac feriente, bonos compagnos quisque refudat.
195Hac feriente, Paris patriae fuit, oyme, ruina.
Hac feriente, patri taiavit Scylla capillum.
Hac feriente, colo filavit claviger Hercul.
Hac feriente, Iovem cornutum Europa cavalcat,
Ioque de vacca ficta fit vacca daverum.
200Hinc veniunt irae, sdegni, mala quaeque diabli.
Primavera tamen, cum sit muliebre polenta,
non cernit plus oltra sui quam culmina nasi,
unde cupidineo godit maridasse marito,
cui placitura suas rastellat pectine chiomas,
205atque cerudellos crespat, ponitque belettum.
Ghirlandetta, rosis violisque cusita galantis,
bellificat trezzas usque ad calcagna volantes.

[p. 279 modifica]

Canzanti vestit soccam, setaeque sotanam,
per quas innumeri flores recamantur et herbae.
210Semper odorantes perfumos portat adossum:
muschium, zibettum, nanpham, centumque cigalas,
in quibus allicitur Veneris bastardus, et ancum
talibus in fraschis minus ille cinaedus amorbat.
Sed quoniam bella est, et cunctis bellior altris,
215non curat stoppam tereti deducere fuso;
nec post deductam, naspo convolvere filum,
at sese virdis sub frondibus illa stravaccat,
vel magis ad spassum per florida rura vagatur,
quam seguitant dulces oselini semper, et omni
220sorte melodiae faciunt cantando regattam.
Non luscina deest, frifolo que gutture laudat
laeta lovertisii mores, formamque morosi,
et centum foggias gorghezzat voce metrorum.
Cardellinus adest, qui annidat in arbore buxi,
225dulcis ab auditu, sed visu dulcior, et qui
sublatos natos retrovans, gabiaque seratos,
non umquam lassat, sed miro pascit amore.
Non ibi franguelli mancant, facilesque fanelli,
atque caputnigri, lodolaeque per aëra vaghae.
230Hic, papagalle, etiam cifolos ad sydera mandas,
humanasque etiam praesumis dire parolas.
Iugiter hic gazae «Puta, porca, vaccato» cantant.
Primavera godit tam dulci accepta ricetto,
poltronemque, fame morientem, atque dapocum,
235nomine Solazzum, nutrit, pascitque panada,
quam condire facit latesinis atque caponum
pellibus, et magrum sibi praeparat illa bufonem.
     Altera Naturae proles, bona foemina certe,
Aestas dicta, godit multis sudare fadighis.
240Nullam fert soccam, sed solam nuda camisam,
namque brusaretur nimio scaldore Leonis.
Ipsa lavorando granaria frugibus implet,
qua sine mortales omnino pane carerent.

[p. 280 modifica]

Zaltrones facit ista nimis sudare vilanos.
245Haec tamen est illis sat grata fadiga marassis,
nam quamvis asinina dolet schenazza cuchinis,
atque caro veniat tibiando crevata ladronis,
omnia supportant memores: quod tempore freddo
non nix dat panem, non dat sibi giazza fugazzam.
250Semper apollineo nigrefacta lusore fadigat;
attenditque sitim crebro lenire botazzo.
Dum coquitur Phoebo, segetes dum falce trucidat,
dum quoque cum virgis gravidas dispaiat aristas,
nunquam sbaiaffae cessant cridare cicalae,
255quae cridando super vignas culamina menant.
Debilis est ventus, nullumque movetur ab aura
foiamen tenui, sbadacchiat terra, nec herbae
se drizzare queunt, quoniam fugit humor ab illis.
Diximus assaium de magni tempore caldi,
260Naturae terzi promatur usanza fioli.
     Autumnum veteres Silenum dire solebant,
cui testam nudam dicunt picigasse tavanos.
Ipse praeest Bacchi domibus, totaeque fameiae,
quem nos gastaldum, multi dixere fatorem.
265Et quoniam gustat sol vinum dulce libenter,
quem caricum musto semper damatina videmus,
gastaldum Bacchi et Bacchum diligit ipsum.
Hic Silenus habet quandam pro coniuge nympham,
cui caput est grandis baghae, cui panza tinazzi.
270Semper olet vinum, tandem vindemmia dicta est.
Ambo sunt adeo pingues, adeoque pafuti,
ut minus in grassa positi tumuere boazzi,
ac velut inflati vento schioppare minazzant.
Semper habent lateri, de retro, et ante, sonantes
275mille fiaschettos, barilottos, atque botazzos,
cum quibus andando, stando, saltando, canendo,
se recreant, crebrisque caput sorbotibus implent.
Usant saepe etiam plures cantare sonettos,
gorgadamque tirant vini, cessante sonetto.

[p. 281 modifica]

280Post potum saltant, post saltum pocula siccant.
Sic alternantes, laxis ebriantur habenis:
hisque volant circum montes, casamenta, paësi,
non quod eant circum, sed quod gyrare videntur.
Imo sibi parent tam presto currere cursu,
285ut barbarescos lassent post terga cavallos.
Non cessant trincare tamen; tota agmina donec,
agmina zuccarum, buttentur voda tereno.
Somnus adest tandem, quorum nisi membra ligaret,
illi plus cocti quam crudi, dummodo gambis
290currere pensarent, de coeli sede tomarent.
His nudis nudi fant guardam mille putini,
dum sornacchiantes porcorum more quiescunt:
cantant ehu ohe, saltant, faciuntque morescas,
pinguiduli, forsanque habiles, aptique guacetto.
295Quisque caput rizzum vignali fronde coronat.
Quisque tenet manibus botros, uvaeque razinos,
quisque fiaschettum, parvo pendente loretto.
Morbezant, rident, celebrant baganalia patri,
inde sub uviferis vignis ebriantur et ipsi.
300Ebria stat mater, pater ebrius, ebria proles,
sic ve ebri omnes patefacto gutture boffant.
Bacchus habet magnum quodam cantone palazzum,
quo centum canevae, cantinae, quove rivolti,
sub terra occulti, servant, ut stalla cavallos,
305vasellos varios, tum grandes, tumque minutos.
Hic semper grossas lato ventramine buttas
incerchiare vides, amplasque restringere tinas.
Hic ve travasantur de vezis, deque barillis
vina, propinari superum dignissima mensis,
310namque hinc fornitur vinis asinaia deorum.
Non ita formichae vadunt, redeuntque frequenter,
quando aliquem mucchium gratae catavere ceserchiae,
grandia tergoribus granorum pondera sburlant;
fervet opus, populique nigri magna horrea complent,
315ut per mustigeri facitur casamenta tyranni,

[p. 282 modifica]

quando frequenter eunt carichi, vodique retornant
mille putinelli gestantes tergore corbas,
cistas, cistellos, sportas, grandesque cavagnos,
dulcibus impletos tribianibus atque gropellis,
320seu moschatellis, seu greghis, sive zubebis.
Pars ibi discaricat sommas, caricatque tinazzos,
sed pars calcagnis follat calcantibus uvas,
pars quoque mox factum vinum cavat extra tinazzos,
immittitque cadis, longe sbilzante borono.
325Postea torchiantur graspae sub pondere travi,
unde fluit madidis sat goffa vinessa tinazzis,
quam sibi povertas coeli comprare bisognat.
Hic sunt carrari, sunt hic ter mille botazzi,
atque mezarolae, atque ingens squadra vasorum.
330Non Autumnus abest, camisazzam vestit olentem,
semper vinosis de macchis undique carcam.
Ipse praeest operi, facit hic, iubet illic, et omnes
contentare deos studiat, mandante patrono.
Gens todesca suos dicunt hos esse patronos,
335imo deos alios non lanzchineccus adorat.
Prova tibi effectum monstrat, si dicta refudas.
Aspice, quum studiant desco, tavolaeque paratae,
quomodo boccalum vodant per quemque boconem.
Mangiaguerra ruit per zaynas, perque becheros,
340fracassusque ingens per greghi pocula fitur.
Non aqua praesumit tales accedere mensas,
quae, bandita, pedes salicum tantummodo bagnat.
Estque vetus mottum: «Scelus est iugulare phalernum».
Mox ubi se retrovant tandem vacuasse barillam,
345dant pugnos, calzosque ipsi furibunde barillo,
spezzatumque vasum, nunquam reparabile, mandant.
Chioccant inde sibi frontes culamine zayni,
deque gravi mittunt redolentes gutture rottos.
Per letram melius parlant, quam ante bevandas,
350nec nisi de vino tunc fit parlamen in illis.
Semper enim vinum pensat, loquiturque todescus,

[p. 283 modifica]

somniat, et piccam, dagam, bragasque frapatas
pro vino impegnat, vendit, semetque pisonat.
Si quid ei restat, quod vult lassare, celata est,
355quae sibi tazza capax scusat, dum sorbet in illa.
Dum trincher faciunt multus tartofen habetur;
inde resurgentes ut eant, andare negantur,
namque bogas pedibus vernazza iniecerat illis,
quos nunquam muro se discostare videbis.
360Sunt vultu similes Phoebo damatina levanti,
fumantesque oculos torquent, centumque miaros
efficiunt cerebro, quamvis stent in pede saldi.
Inde movendo pedes, nulla ratione guidantur,
tantonesque abeunt, veluti de nocte solemus,
365ac ubi nullus adest intoppus, saepe trabuccant.
Tandem se taccant manibus, se prorsus acostant
aut muro, aut banco, seu trunco, sive pilastro,
donec se buttent zosum, vel supra paiarum,
vel medium in fangum porcino more volutent.
     370Nunc Invernus adest, Naturae filius ultim,
de quo dum dicam, mihi da, Boccale, pelizzam,
namque procul dubio me magrum giazza gelabit.
Vir macer Invernus, quo non plus magra quaresma est,
non habet humorem venis, bigolumque tacatum
375fert schenae, guanzas cavas, subtileque collum,
deque pede ad testam numerari ossamina possunt,
ut Gonnella suo poterat numerare cavallo.
Semper habet fluvidos oculos in fronte latentes,
pallidus et smortus, stropiatus, rancidus, untus,
380tamque malenconicus, quod semper flere videtur:
cui ghiazzata colat de mento barba gelato,
ghiazzatique sonant per circum tempora crines.
Horrescunt magrae nimio pro frigore carnes,
pocchettumque iuvat duplices gestare pelizzas;
385cui nisi donaret soror Aestas, atque Autumnus,
altera mangiandas spesas, alterque bibendas,
gaioffazzus enim marza de famme periret.

[p. 284 modifica]

Semper apud brasas sibi stesso crura boientat,
nec miser ingegnat retro portare cadregam,
390substizzatque focum, cogens bollire polentam.
It piger et strictus, quum vadit ad aëra, tantum,
integer ut posset per gucchiae intrare busolum.
Sunt albis semper sua tecta coperta pruinis,
et candelotti giazzae de culmine pendent.
395Non habet un minimum spassum, nisi quando dapochus
unghibus ante focum rognam sibi grattat aguzzis,
omnis osellorum cantantum dulciter hymnus
hinc procul, et quidquid Primavera tilata ministrat:
tantum cornacchiae qua qua, corvi quoque cro cro
400continuo resonant, tacolantque insemma mulacchiae.
Provida non exit dulcem formica masonem;
clauditur in gusso limaca, busumque muraiat.
In stabulis conduntur apes ad grepia mellis.
Non errare vides bissas, freddosque lusertos.
405Pastores mandris servant armenta stopatis.
Tantum furfanti stentant hoc tempore freddi,
qui faciunt nulla tremolantos veste coperti.
Sunt tamen inverni gratae studiantibus horae,
longa quibus multa de nocte dat ocia semper.
410Praticat has igitur solis fameia masones,
magnaque pro tantis bocchis fit spesa quotannis.
     Sed tibi somniferam cerno, Leonarde, vedutam.
Tu male dormisti tribus istis noctibus, et tu,
Balde, caput plumbi spallis portare videris.
415Ergo repossemus, video ronfare Bocalum.