Vai al contenuto

De antiquissima italorum sapientia/Caput VII/III. De memoria et phantasia

Da Wikisource.
III. De memoria et phantasia

../II. De sensu ../IV. De ingenio IncludiIntestazione 6 luglio 2021 25% Da definire

Caput VII - II. De sensu Caput VII - IV. De ingenio

III

De memoria et phantasia

«Memoria» quid — Quid «reminiscentia» — «Phantasia» eadem ac * memoria» Latinis—Homini fingere nihil praeter naturam datur — Cur musae Memoriae filiae.

  • Memoria» Latinis, quae in sua penu per sensus percepta

condit, quae «reminiscentia», dum promit, appellatur. Sed et facultatem, qua imagines conformamus, et «phantasia» Graecis, et nobis «imaginaliva» dieta est, significabat: nam quod nos vulgo «imaginari», Latini «memorare» dicunt. An quia fingere nobis non possumus nisi quae meminimus, nec meminimus nisi quae per sensus percipiamus? Certe nulli pictores, qui aliud plantae aut animantis genus, quod natura non tulerit, pinxerunt unquam: nam isti hyppogryphes et centauri sunt vera naturae falso niixta. Nec poétae aliam virtutis formam, quae in rebus humanis non sit, exeogitarunt; sed de medio Iectam supra fidem extollunt, et ad eam suos heroas conformant. Quare musas Graeci, quae pliantasiae virtutes sunt, Memoriae filias esse suis fabulis tradiderunt.