Framents gramaticâi

Da Wikisource.
friulano

Petrus de Civitate Austrie XIV secolo testi friulani del XIV secolo Framents gramaticâi Intestazione 12 luglio 2021 75% Da definire

In Christi nomine amen. Hic incipiunt «Notabilia participiorum» magistro Petro de Civitate Austrie.

Nota quod participium est pars orationis que partem capit nominis partemque verbi: recipit enim a nomine genera et casus, a verbo autem tempora et significacione, ab utroque numerum et figuram; vel participium est pars significans per modum fluxus et fieri indistantis a substancia. Et est sciendum quod verbum activum et neutrum habent duo participia, unum in -ans vel in -ens, quod est presentis et preteriti inperfecti temporis,alterum in -rus, quod est futuri temporis. Set passivum habet duo, unum in -tus vel il -sus vel -xus et unum in -us, quod est mortuus presentis, preteriti perfecti et plusquarn perfecti temporis, alterum in -dus, [quod] est futuri temparis. Set verbum deponens habet tria, et comune quatuor, ut auxilior habet auxilians auxiliatus et auxiliaturus et experior habet experiens expertus experturus et experiendus.
Nota quod licet dictum sit verbum activum et neutrum habere duo participia, sunt tamen aliqua que habent tria, que habent participium preteriti temporis ut ceno cen[atus], prandeo pransus, poto -tatus vel potus, per sincopam, nubeo nub[tus], placeo -citus, iuro -ratus, titubo -batus, quiesco -etus, suesco -etus, pateo passus, careo casus, audeo a[u]sus, soleo -litus, fio factus et gaudeo gavisus. Unde versus:

Gaudeo, cum fio, soleo, simul audeo, fido,
confido, prandeo, ceno, iuro, titubo, nubo.



Nota quod participium presentis temporis formatur a prima persona preteriti inperfecti, mutata -bam vel -bar in -ens et sequebar -bar in -ens fit [sequens]; legebam -bam in -ens fit legens: yens tamen et quiens formantur a preterito antichorum dicencium iencium quiencium, iebam nt quiebam. Set participium futuri in -rus formatur ab ultimo supino adita -rus, ut amatum -tu, adita -rus fit amatu -rus, et ab codem formatur participia preteriti plusquam perfecti temporis adita s, ut amatum -tu, adita s, fit amatus. Set participium futuri in -dus formatur a genitivo sui participij, -tis mitata in -dus, ut amans, -tis, -tis in -dus,fit amandus, -da, -dum. Mortuus tamen regulariter formatum.
Nota quod participium presentis et preteriti temporis habet ista vulgaria, ut umans amant,lu qual ama, over lu qual amava. Set participium preteriti perfecti et plusquam perfecti temporis habet ista vulgaria, at amatus amado, lu qual fo amado, over lu qual era stat amado.
Set participium futuri in -rus habet ista vulgaria, ut amaturus dibint amar, lu qual amara, over lu qual debo amar, over lu qual è d' amar. Set participium [tempo]ris futuri in -dus sic vulgariçatur, ut amandus da vignir amat, over lu qual vignira amat, over lu qual debo vignir amat, over lu qual è degno da vignir amado. Et est sciendum quod participium in -ans vel in -ens et futuri in -rus habent vulgaria activa, id est indicant personam que precedit esse agentem, nisi postponatur vulgare ablativi, quia tunc habent significacionem passivam, ut Piero alegrandosi del ben fo to. Participium vero preteriti temporis et futuri in -dus habent significacionem passivam, id est indicant personam que precedit esse pacientem, nisi postponatur vulgare accusativi, quia tunc habent significacionem activam, ut noy arsaglut Piero.
Nota quod participium non regit casum a parte ante, set recipit subiectum sicut alia adiectiva, set a parte post regit omnem casum quem regit verbum a quo descendit. Sciendum tamen est quod participia presentis et preterit inperfecti temporis et futuri in -rus verborum comunium solum regunt accusativum, quia descendunt a verbo secundum quod habent significacionem activam. Participium autem verbi comunis et futuri in -dus solum regit ablativum, quia descendit a verbo comuni, secundum quod habet significacionem passivam. Participium autem verbi comunis, preteriti perfecti et plusquam perfecti temporis potest regere accusativum et ablativum, quia descendit a verbo comuni, secundum quod habet significacionem activam vel passivam, ut «ego expertus Petrum» et «Petrus expertus a me».
Nota quod vulgare sive thema participij tunc fit vel potest fieri per ablativum concomitancie vel per verbum mediante adverbium dum vel donec, quando conparacio participij et verbi precedentis vel sequentis ostenditur fieri in eodem tempore nec spectant ad eandem personam nec volimus [ostendere] unam operacionem esse causam alterius, ut gli cavaler corin noy studiant «milites curunt nobis studentibus».
Nota quod vulgare sive thema participij tunc fit per ablativum consequencie vel per verbum mediante abverbium postquam, quando una operacio ostenditur fieri post alteram nec volimus ostendere unam operacionem esse causam alterius, ut passado lu inverno se despederan le vigne «trans[ita yeme] putabuntur vinee» vel «postquam transierit yems putabuntur vinee». Set si volimus ostendere unam operacionem esse causam alterius, fieret per ablativum consequencie vel per verbum mediante quia, ut plovante l’aqua le strade se bagnara «pluente aquam» vel «quia pluit aquam balniabuntur strate».
Nota quod duplex est participium, sclicet verbi personalis et inpersonalis. Participium verbi personalis habet omnes casus in singulari et in plurali. Set participium verbi inpersonalis non habet de comuni usu, nisi accusativum et ablativum, tam in singulari, quam in plurali, et non sunt nisi duo inpersonalia active vicis que habent participia, scilicet tedet quod habet pertesum et perteso et miseret quod habet misertum et miserto. Set omnia inpersonalia passive vocis habent participium dummodo habeant supinum, ut servitur quod habet servitum et servito.
Nota quod si vulgare participij ponatur post vulgare relativi et inveniatur secundum thema datum, si fiat per participium debeto poni in codem casu in quo ponitur relativum, ut Piero lu qual studiant impara sara savio «Petrus qui studens adiscit erit sapiens». Si vero non inveniatur secundum thema datum, debet fieri per ablativum in consequencia vel per verbum mediante aliquo adverbio vel coniunctione, ut Pero lu qual studiato no inpara perde lu tempo «Petrus qui sibi facto studeri fuisse non adiscit perdit tempus» vel «Petrus cui studeri fuit non adiscit perdit tempus» vel «Petrus qui quamvis sibi studeri non adiscit perdit tempus».
Nota quod vulgare sive thema participij tunc debet fieri per infinitum quando volimus ostendere aliquam operacionem materialiter sumptam stare pro suposito vel aposito alicuius verbi, ut gli scolari legenti è cosa che m' alegra «Scolares legentes» vel «quod scolares legunt est res qua ego gaudeo».